§4.16.1Germanico bello confecto multis de causis Caesar statuit sibi Rhenum esse transeundum; quarum illa fuit iustissima quod, cum videret Germanos tam facile impelli ut in Galliam venirent, suis quoque rebus eos timere voluit, cum intellegerent et posse et audere populi Romani exercitum Rhenum transire.
德意志战争结束后,出于诸多原因,凯撒决定自己必须渡过莱茵河;其中最正当的原因是,当他看到德意志人如此轻易地被驱使进入高卢时,他希望当他们了解到罗马人民的军队既有能力也有胆量渡过莱茵河时,也能为他们自己的安全感到担忧。
§4.16.2Accessit etiam quod illa pars equitatus Usipetum et Tencterorum, quam supra commemoravi praedandi frumentandique causa Mosam transisse neque proelio interfuisse, post fugam suorum se trans Rhenum in fines Sugambrorum receperat seque cum his coniunxerat.
此外还加上这样一个事实:我上面提到过的那部分为了掠夺和搜集粮草而渡过马斯河、未曾参加战斗的乌西佩特斯人和滕克特里人的骑兵,在他们的人逃跑后,已退过莱茵河进入苏甘布里人的领土,并与他们联合了起来。
§4.16.3Ad quos cum Caesar nuntios misisset, qui postularent eos qui sibi Galliae bellum intulissent sibi dederent, responderunt: §4.16.4populi Romani imperium Rhenum finire; si se invito Germanos in Galliam transire non aequum existimaret, cur sui quicquam esse imperii aut potestatis trans Rhenum postularet?
凯撒派使者去要求他们交出那些对他和高卢发起战争的人,他们回答说:罗马人民的帝国势力以莱茵河为界;如果他认为在违背自己意愿的情况下德意志人渡河进入高卢是不正当的,那他凭什么要求在莱茵河彼岸拥有他的任何统治权或权力?
§4.16.5Ubii autem, qui uni ex Transrhenanis ad Caesarem legatos miserant, amicitiam fecerant, obsides dederant, magnopere orabant ut sibi auxilium ferret, quod graviter ab Suebis premerentur; §4.16.6vel, si id facere occupationibus rei publicae prohiberetur, exercitum modo Rhenum transportaret: id sibi ad auxilium spemque reliqui temporis satis futurum.
然而,作为莱茵河彼岸唯一向凯撒派遣使者、缔结友谊并交付人质的乌比人,则极力请求他向他们提供援助,因为他们正受到苏维汇人的严重压迫;或者,如果他因国家事务繁忙而无法做到这一点,只要把军队运送过莱茵河即可:这在未来对他们的援助和希望来说就已经足够了。
§4.16.7Tantum esse nomen atque opinionem eius exercitus Ariovisto pulso et hoc novissimo proelio facto etiam ad ultimas Germanorum nationes, uti opinione et amicitia populi Romani tuti esse possint.
在阿里奥维斯图斯被击败以及这次最近的战斗之后,这支军队的名声和威望甚至传播到了德意志人最遥远的部落,以至于他们仅凭罗马人民的名望和友谊就能获得安全。
§4.16.8Navium magnam copiam ad transportandum exercitum pollicebantur.
他们承诺提供大量船只来运送军队。