§4.12.1At hostes, ubi primum nostros equites conspexerunt, quorum erat V milium numerus, cum ipsi non amplius DCCC equites haberent, quod ii qui frumentandi causa ierant trans Mosam profecti nondum redierant, nihil timentibus nostris, quod legati eorum paulo ante a Caesare discesserant atque is dies indutiis erat ab his petitus, impetu facto celeriter nostros perturbaverunt;
しかし敵は、我が方の騎兵を見るやいなや(その数は五千であったが、彼ら自身は八百以下の騎兵しか持っていなかった。 なぜなら、食糧調達のためにマース川の向こうへと出発した者たちが、まだ戻っていなかったからである)、我が方の者が何も恐れていなかったのに対して(というのも、彼らの使節たちが少し前にカイサルのもとを去ったばかりであり、その日は彼らによって休戦のために求められていたからである)、襲撃を加えて、速やかに我が方の者を混乱に陥れた。
§4.12.2rursus his resistentibus consuetudine sua ad pedes desiluerunt subfossis equis compluribus nostris deiectis reliquos in fugam coniecerunt atque ita perterritos egerunt ut non prius fuga desisterent quam in conspectum agminis nostri venissent.
我が方の者が再び抵抗すると、彼らは自らの習慣に従って馬から飛び降り、馬の腹を刺して我が方の多くの兵を落馬させ、残りの者を敗走させ、そして、あまりに恐慌に陥った彼らを追い立てたので、彼らは我が方の本隊の姿が見えるところに来るまで逃げるのをやめなかった。
§4.12.3In eo proelio ex equitibus nostris interficiuntur IIII et LXX,
この戦闘で、我が方の騎兵のうち七十四名が殺された。
§4.12.4in his vir fortissimus Piso Aquitanus, amplissimo genere natus, cuius avus in civitate sua regnum obtinuerat amicus a senatu nostro appellatus.
その中には、きわめて勇敢な男、アキタニア人のピソーがいた。 高貴な家柄の生まれで、彼の祖父は自身の部族で王位を保持し、我が国の元老院から「友」と呼ばれた人物であった。
§4.12.5Hic cum fratri intercluso ab hostibus auxilium ferret, illum ex periculo eripuit, ipse equo vulnerato deiectus, quoad potuit, fortissime restitit;
この者は、敵に包囲された兄弟に救援をもたらしたとき、彼を危険から救い出したが、自身は馬を負傷させられて落馬し、できる限り果敢に抵抗した。
§4.12.6cum circumventus multis vulneribus acceptis cecidisset atque id frater, qui iam proelio excesserat, procul animadvertisset, incitato equo se hostibus obtulit atque interfectus est.
彼が包囲され、多くの傷を負って倒れたとき、すでに戦闘から脱出していた兄弟がそれを遠くから認め、馬を急がせて敵に身を投じ、殺された。