§4.12.1At hostes, ubi primum nostros equites conspexerunt, quorum erat V milium numerus, cum ipsi non amplius DCCC equites haberent, quod ii qui frumentandi causa ierant trans Mosam profecti nondum redierant, nihil timentibus nostris, quod legati eorum paulo ante a Caesare discesserant atque is dies indutiis erat ab his petitus, impetu facto celeriter nostros perturbaverunt;
但是敌人一看见我方的骑兵(我方骑兵人数达五千,而他们自己只有不超过八百名骑兵,因为那些为了征集粮食而渡过马斯河的人还没有回来),乘我方人员毫无戒备之机(因为他们的使节不久前刚离开凯撒,且当天是他们要求休战的日子),突然发起袭击,迅速使我方陷入混乱。
§4.12.2rursus his resistentibus consuetudine sua ad pedes desiluerunt subfossis equis compluribus nostris deiectis reliquos in fugam coniecerunt atque ita perterritos egerunt ut non prius fuga desisterent quam in conspectum agminis nostri venissent.
当我方再次进行抵抗时,他们按照自己的习惯跳下马,用步战接敌,刺伤我方战马的腹部使许多人坠马,将其余的人赶入溃退之中,并一路追击这些惊慌失措的士兵,直到他们逃到能看见我军主力部队的地方,才停止逃跑。
§4.12.3In eo proelio ex equitibus nostris interficiuntur IIII et LXX, §4.12.4in his vir fortissimus Piso Aquitanus, amplissimo genere natus, cuius avus in civitate sua regnum obtinuerat amicus a senatu nostro appellatus.
在这场战斗中,我方有七十四名骑兵阵亡,其中有极其勇敢的阿奎丹人皮索,他出身于极显赫的家族,其祖父曾在自己的部落里拥有王权,并被我万元老院称为“朋友”。
§4.12.5Hic cum fratri intercluso ab hostibus auxilium ferret, illum ex periculo eripuit, ipse equo vulnerato deiectus, quoad potuit, fortissime restitit; §4.12.6cum circumventus multis vulneribus acceptis cecidisset atque id frater, qui iam proelio excesserat, procul animadvertisset, incitato equo se hostibus obtulit atque interfectus est.
此人当时正前去救援被敌人包围的兄弟,并将他从危险中解救出来,但他自己的战马负伤,将他摔下,他尽其所能,极其英勇地进行了抵抗;当他被包围、多处负伤倒地时,已经撤离战场的兄弟在远处注意到了这一幕,便策马冲向敌人,英勇战死。