§4.11.1Caesar cum ab hoste non amplius passuum XII milibus abesset, ut erat constitutum, ad eum legati revertuntur;
カエサルが敵から十二マイルと離れていない場所に達したとき、取り決め通りに、使節たちが彼のもとに戻ってきた。
qui in itinere congressi magnopere ne longius progrederetur orabant.
彼らは道中で出会い、それ以上進軍しないよう強く懇願した。
§4.11.2Cum id non impetrassent, petebant uti ad eos [equites] qui agmen antecessissent praemitteret eos pugna prohiberet, sibique ut potestatem faceret in Ubios legatos mittendi;
この要求が容れられないとわかると、彼らは、前衛を進んでいた [騎兵] たちに使者(命令)を送り、彼らが戦闘を交えるのを禁じること、また自分たちにウビィ族のもとへ使節を派遣する機会を与えることを願い出た。
§4.11.3quorum si principes ac senatus sibi iure iurando fidem fecisset, ea condicione quae a Caesare ferretur se usuros ostendebant: ad has res conficiendas sibi tridui spatium daret.
もしウビィ族の首長たちと元老院が宣誓によって自分たちに信義を誓うならば、カイサルから提示される条件に従うつもりであることを彼らは示した。 そして、これらのことを取り決めるために、自分たちに三日間の猶予を与えてほしいと求めた。
§4.11.4Haec omnia Caesar eodem illo pertinere arbitrabatur ut tridui mora interposita equites eorum qui abessent reverterentur;
カイサルは、これらすべてが、三日間の猶予を挟むことで、不在にしている彼らの騎兵たちが戻ってくる時間を稼ぐという同じ目的をめざしていると考えた。
tamen sese non longius milibus passuum IIII aquationis causa processurum eo die dixit:
しかしながら、その日は水を確保するために四マイル以上は進まないつもりであると告げた。
§4.11.5huc postero die quam frequentissimi convenirent, ut de eorum postulatis cognosceret.
そして、彼らの要求について判断を下すために、翌日、できるだけ多数でこの場所に集まるようにと言った。
§4.11.6Interim ad praefectos, qui cum omni equitatu antecesserant, mittit qui nuntiarent ne hostes proelio lacesserent, et si ipsi lacesserentur, sustinerent quoad ipse cum exercitu propius accessisset.
その間、全騎兵を率いて前進していた指揮官たちに使者を送り、敵を戦闘で挑発しないこと、またもし自分たちが挑発されたとしても、彼自身が軍隊を率いてより近くに接近するまで持ちこたえるよう伝えた。