§3.8.1Huius est civitatis longe amplissima auctoritas omnis orae maritimae regionum earum, quod et naves habent Veneti plurimas, quibus in Britanniam navigare consuerunt, et scientia atque usu rerum nauticarum ceteros antecedunt et in magno impetu maris atque aperto paucis portibus interiectis, quos tenent ipsi, omnes fere qui eo mari uti consuerunt habent vectigales.
この部族の影響力は、それらの地域の全沿岸部において群を抜いて最も大きい。 なぜなら、ウェネティ族は非常に多くの船を所有しており、それらを用いてブリタニアへ航海することに慣れているからであり、また航海術の知識と経験において他者より優れており、さらに、激しく開かれた海において、点在する港がごくわずかであり、それらを彼ら自身が掌握しているため、その海を利用することに慣れているほぼすべての者たちを貢納者としているからである。
§3.8.2Ab his fit initium retinendi Silii atque Velanii, quod per eos suos se obsides, quos Crasso dedissent, recuperaturos existimabant.
彼らによって、シリウスとウェラニウスを拘留する端緒が開かれた。 なぜなら、彼らを通じて、自分たちがクラッススに引き渡していた人質を取り戻すことができると考えていたからである。
§3.8.3Horum auctoritate finitimi adducti, ut sunt Gallorum subita et repentina consilia, eadem de causa Trebium Terrasidiumque retinent et celeriter missis legatis per suos principes inter se coniurant nihil nisi communi consilio acturos eundemque omnes fortunae exitum esse laturos,
彼らの影響力に動かされた近隣の部族たちは、ガリア人の決定が衝動的で突発的なものであるように、同じ理由からトレビウスとテッラシディウスを拘留し、速やかに使節を派遣して指導者たちを通じて互いに誓い合い、共同の決定によるのでなければ何事も行わず、全員が運命の同じ結末を担うこととした。
§3.8.4reliquasque civitates sollicitant, ut in ea libertate quam a maioribus acceperint permanere quam Romanorum servitutem perferre malint.
そして、残りの部族たちをも扇動し、先祖から受け継いだあの自由にとどまることを、ローマ人の隷属を耐え忍ぶことよりも望むようにさせた。
§3.8.5Omni ora maritima celeriter ad suam sententiam perducta communem legationem ad P. Crassum mittunt, si velit suos recuperare, obsides sibi remittat.
全沿岸部が速やかに彼らの意向へと引き入れられると、彼らはプブリウス・クラッススのもとへ共同の使節を送り、もし彼が自分の部下たちを取り戻したいのなら、自分たちに人質を返還するようにと伝えた。