§3.4.1Brevi spatio interiecto, vix ut iis rebus quas constituissent conlocandis atque administrandis tempus daretur, hostes ex omnibus partibus signo dato decurrere, lapides gaesaque in vallum coicere.
わずかな時間が経過しただけで、彼らが決定した事柄を配置し処理するための時間がほとんど与えられないうちに、敵はあらゆる方向から合図とともに駆け下り、防壁に向けて石や投げ槍を投げ込んできた。
§3.4.2Nostri primo integris viribus fortiter propugnare neque ullum flustra telum ex loco superiore mittere, et quaecumque pars castrorum nudata defensoribus premi videbatur, eo occurrere et auxilium ferre,
わが兵たちは、最初は万全の体力で勇敢に防戦し、高い場所から一本の武器も無駄に投げることはせず、また、陣営のどの部分であれ、守備兵が減って危機に瀕していると見えれば、そこへ駆けつけて援助を与えていた。
§3.4.3sed hoc superari quod diuturnitate pugnae hostes defessi proelio excedebant, alii integris viribus succedebant;
しかし、次の点において劣勢に立たされていた。 すなわち、戦いの長期化によって疲弊した敵が戦闘から退くと、他の者たちが万全の体力で交代したことである。
§3.4.4quarum rerum a nostris propter paucitatem fieri nihil poterat, ac non modo defesso ex pugna excedendi, sed ne saucio quidem eius loci ubi constiterat relinquendi ac sui recipiendi facultas dabatur.
これらのことは、わが軍にとっては人数が少なすぎるために何一つ行うことができず、疲弊した者に戦闘から退く機会が与えられないばかりか、負傷した者にさえ、自分が踏みとどまっていたその場所を離れて退却する機会は与えられなかった。