§3.4.1Brevi spatio interiecto, vix ut iis rebus quas constituissent conlocandis atque administrandis tempus daretur, hostes ex omnibus partibus signo dato decurrere, lapides gaesaque in vallum coicere.
只过了极短的时间,以至于几乎没有时间来部署和执行他们所决定的事务,敌军就在给定的信号下从四面八方奔跑而下,向土墙投掷石块和标枪。
§3.4.2Nostri primo integris viribus fortiter propugnare neque ullum flustra telum ex loco superiore mittere, et quaecumque pars castrorum nudata defensoribus premi videbatur, eo occurrere et auxilium ferre, §3.4.3sed hoc superari quod diuturnitate pugnae hostes defessi proelio excedebant, alii integris viribus succedebant; §3.4.4quarum rerum a nostris propter paucitatem fieri nihil poterat, ac non modo defesso ex pugna excedendi, sed ne saucio quidem eius loci ubi constiterat relinquendi ac sui recipiendi facultas dabatur.
起初,我们的士兵凭借充沛的体力勇敢地防守,没有从高处徒然投掷任何武器,而且只要看到营地的任何部分因失去守兵而显得危急,他们就奔赴该处并提供援助;但在此点上他们处于劣势:由于战斗的持久,疲惫的敌军退出战斗,而其他人则以充沛的体力接替上来;由于人数稀少,我们的士兵无法做到这些事情中的任何一件,不仅疲惫者得不到退出战斗的机会,甚至连受伤者也无法获得离开他所坚守的位置并退回后方的机会。