§3.3.1His nuntiis acceptis Galba, cum neque opus hibernorum munitionesque plene essent perfectae neque de frumento reliquoque commeatu satis esset provisum quod deditione facta obsidibusque acceptis nihil de bello timendum existimaverat, consilio celeriter convocato sententias exquirere coepit.
これらの知らせを受け取ると、ガルバは、冬営の工事や防壁がまだ完全には完成しておらず、また、降伏が受け入れられ人質が差し出されたために戦争については何一つ恐れる必要はないと彼が考えていたことから、穀物やその他の食糧の備えも十分にできていなかったため、速やかに会議を招集して意見を求め始めた。
§3.3.2Quo in consilio, cum tantum repentini periculi praeter opinionem accidisset ac iam omnia fere superiora loca multitudine armatorum completa conspicerentur neque subsidio veniri neque commeatus supportari interclusis itineribus possent,
その会議において、予想に反してこれほどの突発的な危険が生じ、既にほとんどすべての高地が武装した群衆で埋め尽くされているのが見え、また、経路が遮断されたために、援軍が到着することも食糧が運び込まれることも不可能になっていたため、もはや安全がほぼ絶望視される中で、次のような幾つかの意見が述べられていた。
§3.3.3prope iam desperata salute non nullae eius modi sententiae dicebantur, ut impedimentis relictis eruptione facta isdem itineribus quibus eo pervenissent ad salutem contenderent.
すなわち、荷物を置き去りにして突撃を敢行し、そこへ到達したのと同じ経路を通って安全な場所へと急ぐべきだ、という意見である。
§3.3.4Maiori tamen parti placuit, hoc reservato ad extremum casum consilio interim rei eventum experiri et castra defendere.
しかし、より多くの者たちには、この計画を最後の極限の状況のために取っておき、当面は事態の推移を見守り、陣営を死守することに決めた。