§3.28.1Eodem fere tempore Caesar, etsi prope exacta iam aestas erat, tamen, quod omni Gallia pacata Morini Menapiique supererant, qui in armis essent neque ad eum umquam legatos de pace misissent, arbitratus id bellum celeriter confici posse eo exercitum duxit;
ほぼ同じ頃、カエサルは、夏はすでにほとんど終わりかけていたものの、ガリア全体が平定された中でモリニ族とメナピイ族だけが残っており、彼らは武器を手にしたままで、彼のもとへ和平の使節を一度も送ってきたことがなかったので、この戦争は迅速に終わらせることができると考えて、そこへ軍を率いた。
qui longe alia ratione ac reliqui Galli bellum gerere coeperunt.
しかし彼らは、他のガリア人とは大きく異なる方法で戦争を戦い始めた。
§3.28.2Nam quod intellegebant maximas nationes, quae proelio contendissent, pulsas superatasque esse, continentesque silvas ac paludes habebant, eo se suaque omnia contulerunt.
というのも、戦火を交えた最大級の部族が撃破され征服されたことを彼らは理解しており、また、連続する森林や沼地を領有していたため、そこへ彼ら自身とすべての財産を移動させたからである。
§3.28.3Ad quarum initium silvarum cum Caesar pervenisset castraque munire instituisset neque hostis interim visus esset, dispersis in opere nostris subito ex omnibus partibus silvae evolaverunt et in nostros impetum fecerunt.
カエサルがこれらの森林の入り口に到着し、陣営の造営を始め、その間は敵の姿が見えなかったとき、我々の兵が作業に散らばっていたところ、突然、森林のいたるところから敵が飛び出してきて、我々の兵に襲いかかった。
§3.28.4Nostri celeriter arma ceperunt eosque in silvas repulerunt et compluribus interfectis longius impeditioribus locis secuti paucos ex suis deperdiderunt.
我々の兵は素早く武器を取り、彼らを森林の中に押し戻し、多くを殺害した。 しかし、動きにくい場所をあまりに深く追いすぎたため、自軍からも少数の者を失った。