§3.29.1Reliquis deinceps diebus Caesar silvas caedere instituit, et ne quis inermibus imprudentibusque militibus ab latere impetus fieri posset, omnem eam materiam quae erat caesa conversam ad hostem conlocabat et pro vallo ad utrumque latus extruebat.
その後の数日間、カエサルは森林を伐採することを決定し、武器を持たず警戒していない兵士たちに対して、側面からいかなる攻撃も仕掛けられることがないように、伐採されたそれらすべての木材を敵の方向に向けて配置し、両側面へと防壁の代わりに積み上げた。
§3.29.2Incredibili celeritate magno spatio paucis diebus confecto, cum iam pecus atque extrema impedimenta a nostris tenerentur, ipsi densiores silvas peterent, eius modi sunt tempestates consecutae uti opus necessario intermitteretur et continuatione imbrium diutius sub pellibus milites contineri non possent.
信じられないほどの迅速さで、わずか数日のうちに広大な範囲の伐採が完了し、すでに家畜や最後尾の輜重が我が軍に抑えられ、彼ら自身はより深い森林へと逃げ込んでいるときに、次のような悪天候が続いて起こったため、作業は必然的に中断されざるを得ず、また連日の降雨のために、兵士たちをこれ以上テントの下に留めておくことができなくなった。
§3.29.3Itaque vastatis omnibus eorum agris, vicis aedificiisque incensis, Caesar exercitum reduxit et in Aulercis Lexoviisque, reliquis item civitatibus quae proxime bellum fecerant, in hibernis conlocavit.
そのため、彼らのすべての耕作地を荒廃させ、村々や建物を焼き払った後、カエサルは軍を引き返し、アウレルキ族とレクソウィイ族、および同様に最近戦端を開いたその他の諸部族のなかに、冬営のために配置した。