§3.26.1Crassus equitum praefectos cohortatus, ut magnis praemiis pollicitationibusque suos excitarent, quid fieri vellet ostendit.
クラッススは騎兵の指揮官たちを励まし、大きな褒賞と約束によって彼らの部下たちを奮起させるよう促し、なされるべきことを示した。
§3.26.2Illi, ut erat imperatum, eductis iis cohortibus quae praesidio castris relictae intritae ab labore erant, et longiore itinere circumductis, ne ex hostium castris conspici possent, omnium oculis mentibusque ad pugnam intentis celeriter ad eas quas diximus munitiones pervenerunt
彼らは、命令された通りに、宿営地の守備のために残され、労苦で疲弊していなかったコホルス(大隊)を率い出し、敵の宿営地から目撃されないように長い回り道をして迂回させ、すべての人の目と心が戦闘に向けられているうちに、速やかに我々が先に述べた防備の場所へ到達した。
§3.26.3atque his prorutis prius in hostium castris constiterunt quam plane ab his videri aut quid rei gereretur cognosci posset.
そして、これらを切り崩し、敵に明らかに目撃されたり何が起きているかを知られたりするよりも前に、敵の宿営地内に立ちふさがった。
§3.26.4Tum vero clamore ab ea parte audito nostri redintegratis viribus, quod plerumque in spe victoriae accidere consuevit, acrius impugnare coeperunt.
そのとき、まさにその方向から叫び声が聞こえたため、我々の兵は力を新たにして(これは勝利の希望があるときにしばしば起こる常であるが)、より激しく攻撃し始めた。
§3.26.5Hostes undique circumventi desperatis omnibus rebus se per munitiones deicere et fuga salutem petere contenderunt.
四方から包囲された敵は、万策尽きて、防備を越えて飛び降り、逃走によって活路を見出そうと努めた。
§3.26.6Quos equitatus apertissimis campis consectatus ex milium L numero, quae ex Aquitania Cantabrisque convenisse constabat, vix quarta parte relicta, multa nocte se in castra recepit.
これらを騎兵が非常に開けた平原で追撃し、アキタニアとカンタブリ人たちから集まったことが明らかであった5万人という数の中から、かろうじて4分の1を残しただけで、夜遅くに宿営地へと帰還した。