Humanitext Reader

凯撒 · 高卢战记 §3.26.1-3.26.6

奇袭后门占领敌营与敌军的溃灭

第 115 段,共 404 段 · 拉丁语

内容简介

克拉苏派出一支未疲惫的步兵大队,从防守薄弱的后门奇袭并占领了敌军营垒。四面被围的敌军溃败逃跑,罗马骑兵展开猛烈追击并歼灭了绝大部分敌军。

§3.26.1Crassus equitum praefectos cohortatus, ut magnis praemiis pollicitationibusque suos excitarent, quid fieri vellet ostendit.
克拉苏鼓励骑兵指挥官们,让他们用丰厚的赏赐和许诺来激发起属下士兵的斗志,并向他们指明自己希望如何行动。
§3.26.2Illi, ut erat imperatum, eductis iis cohortibus quae praesidio castris relictae intritae ab labore erant, et longiore itinere circumductis, ne ex hostium castris conspici possent, omnium oculis mentibusque ad pugnam intentis celeriter ad eas quas diximus munitiones pervenerunt §3.26.3atque his prorutis prius in hostium castris constiterunt quam plane ab his videri aut quid rei gereretur cognosci posset.
他们遵照命令行事,带领那些留守营垒、未因劳累而疲惫的步兵大队,为了不被敌军营垒发现而绕了更远的路,在所有人的目光和心思都集中在战斗上时,迅速抵达了我们刚才提到的那处防御工事,并在冲垮这些防线后,在敌军能够清楚地看见他们或查明发生了什么事之前,就已在敌军的营垒中站稳了脚跟。
§3.26.4Tum vero clamore ab ea parte audito nostri redintegratis viribus, quod plerumque in spe victoriae accidere consuevit, acrius impugnare coeperunt.
就在那时,听到那个方向传来呼喊声,我们的士兵重新振作力量(这在看到胜利希望时通常会发生),开始更猛烈地发起进攻。
§3.26.5Hostes undique circumventi desperatis omnibus rebus se per munitiones deicere et fuga salutem petere contenderunt.
敌军四面被围,在万念俱灰之下,纷纷越过防御工事跳下,力图通过逃跑来寻得生路。
§3.26.6Quos equitatus apertissimis campis consectatus ex milium L numero, quae ex Aquitania Cantabrisque convenisse constabat, vix quarta parte relicta, multa nocte se in castra recepit.
骑兵在极其开阔的平原上追击他们,在已知从阿奎丹和坎塔布里人中聚集而来的五万人中,仅留下了不足四分之一,于深夜返回了营垒。

词汇与语法注释

  1. 3.26.2praesidio castris — 双与格结构,由“praesidio”(目的与格)和“castris”(关系/利益与格)组成,意为“作为营垒的守卫”。
  2. 3.26.3prius ... quam ... posset — 连词“priusquam”(在……之前)被拆分为“prius”和“quam”。使用虚拟式过去时“posset”不仅表示时间上的先后,还带有预防或预期(防止被敌军发现)的主观色彩。
  3. 3.26.6Quos — 关系代名词的句首用法(连接关系词),指代上一句中的敌人(hostes),起承上启下的连结作用。在翻译时译为指示代名词(“他们”)。

引用这一段

凯撒, 高卢战记 §3.26.1-3.26.6. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0448.phi001.humanitext-lat2:3.26.1-3.26.6

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。