§3.17.1Dum haec in Venetis geruntur, Q. Titurius Sabinus cum iis copiis quas a Caesare acceperat in fines Venellorum pervenit.
これらのことがウェネティ族の地で行われている間に、クイントゥス·ティトゥリウス·サビヌスはカエサルから受け取った軍勢を率いてウェネッリ族の領土に到着した。
§3.17.2His praeerat Viridovix ac summam imperii tenebat earum omnium civitatum quae defecerant, ex quibus exercitum [magnasque copias] coegerat;
ヴィリドウィクスが彼らを率いており、離反したすべての部族の最高指揮権を握っていた。 彼はそれらの部族から軍勢[と大軍]を集めていた。
§3.17.3atque his paucis diebus Aulerci Eburovices Lexoviique, senatu suo interfecto quod auctores belli esse nolebant, portas clauserunt seque cum Viridovice coniunxerunt;
そしてこの数日の間に、アウレルキ·エブロウィケス族とレクソウィイ族は、自分たちの元老院が戦争の首謀者になることを望まなかったため、彼らを殺害した上で門を閉じ、ヴィリドウィクスと合流した。
§3.17.4magnaque praeterea multitudo undique ex Gallia perditorum hominum latronumque convenerat, quos spes praedandi studiumque bellandi ab agri cultura et cotidiano labore revocabat.
さらに、身を持ち崩した者や略奪者の大群がガリアの至るところから集まっていたが、彼らを略奪への期待と戦争への熱意が、農業や日々の労働から引き離していたのである。
§3.17.5Sabinus idoneo omnibus rebus loco castris sese tenebat, cum Viridovix contra eum duorum milium spatio consedisset cotidieque productis copiis pugnandi potestatem faceret, ut iam non solum hostibus in contemptionem Sabinus veniret, sed etiam nostrorum militum vocibus non nihil carperetur;
サビヌスはあらゆる点で適した場所に陣営を張ってとどまっていたが、ヴィリドウィクスは彼に対抗して二マイルの距離に陣を敷き、毎日軍勢を連れ出して戦う機会を提供した。 その結果、サビヌスは今や敵から軽蔑されるようになっただけでなく、味方の兵士たちの言葉によっても少なからず非難されるほどになった。
§3.17.6tantamque opinionem timoris praebuit ut iam ad vallum castrorum hostes accedere auderent.
そして、彼が臆病であるという非常に強い印象を与えたため、今や敵は陣営の土塁にまで接近する勇気を持つほどであった。
§3.17.7Id ea de causa faciebat quod cum tanta multitudine hostium, praesertim eo absente qui summam imperii teneret, nisi aequo loco aut oportunitate aliqua data legato dimicandum non existimabat.
彼がそうしたのは、これほど多数の敵と、特に最高指揮権を持つ者が不在の状況では、有利な場所か何らかの好機が与えられない限り、レガトゥスは交戦すべきではないと考えていたからである。