§3.17.1Dum haec in Venetis geruntur, Q. Titurius Sabinus cum iis copiis quas a Caesare acceperat in fines Venellorum pervenit.
当这些事在威尼蒂人那里进行时,昆图斯·提图里乌斯·萨比努斯率领他从恺撒那里接管的军队,抵达了威内利人的领地。
§3.17.2His praeerat Viridovix ac summam imperii tenebat earum omnium civitatum quae defecerant, ex quibus exercitum [magnasque copias] coegerat; §3.17.3atque his paucis diebus Aulerci Eburovices Lexoviique, senatu suo interfecto quod auctores belli esse nolebant, portas clauserunt seque cum Viridovice coniunxerunt; §3.17.4magnaque praeterea multitudo undique ex Gallia perditorum hominum latronumque convenerat, quos spes praedandi studiumque bellandi ab agri cultura et cotidiano labore revocabat.
维里多维克斯统领着这些人,并掌握着所有已叛乱城邦的最高指挥权,他已从这些城邦中募集了一支军队[和大批部队];并且在这几天内,奥莱尔卡·埃布罗维克斯人和莱克索维人,因他们的元老院不愿成为战争的发起者而将其处死,随后关闭了城门,与维里多维克斯联合起来;此外,大批走投无路的穷途末路之徒和强盗从高卢各地聚集而来,掠夺的希望和对战争的热忱将他们从农业和日常劳动中唤离。
§3.17.5Sabinus idoneo omnibus rebus loco castris sese tenebat, cum Viridovix contra eum duorum milium spatio consedisset cotidieque productis copiis pugnandi potestatem faceret, ut iam non solum hostibus in contemptionem Sabinus veniret, sed etiam nostrorum militum vocibus non nihil carperetur; §3.17.6tantamque opinionem timoris praebuit ut iam ad vallum castrorum hostes accedere auderent.
萨比努斯在一切条件都合适的地方坚守营地,而维里多维克斯则在距他两英里处扎营,每日列队出兵,提供交战的机会,以至于萨比努斯不仅已经遭到敌人的蔑视,甚至在我们自己士兵的议论中也受到不少指责;他表现出了如此强烈的恐惧嫌疑,以至于敌人现在竟然敢逼近营地的土垒。
§3.17.7Id ea de causa faciebat quod cum tanta multitudine hostium, praesertim eo absente qui summam imperii teneret, nisi aequo loco aut oportunitate aliqua data legato dimicandum non existimabat.
他之所以这样做,是因为他认为,在面对如此众多的敌人时,特别是在掌握最高指挥权的人不在场的情况下,除非占据有利地形或获得某种良机,否则副将不应该交战。