§3.13.1Namque ipsorum naves ad hunc modum factae armataeque erant: carinae aliquanto planiores quam nostrarum navium, quo facilius vada ac decessum aestus excipere possent;
というのも、彼ら自身の船は次のような方法で建造され、艤装されていたからである。 すなわち、浅瀬や引き潮をより容易に受け止めることができるように、竜骨は我が方の船のそれよりもいくらか平らであった。
§3.13.2prorae admodum erectae atque item puppes, ad magnitudinem fluctuum tempestatumque accommodatae;
船首、そして同様に船尾も極めて高く、波や嵐の大きさに適合させられていた。
§3.13.3naves totae factae ex robore ad quamvis vim et contumeliam perferendam;
船全体が、いかなる暴力や衝撃にも耐え抜くために、樫の木で作られていた。
§3.13.4transtra ex pedalibus in altitudinem trabibus, confixa clavis ferreis digiti pollicis crassitudine;
梁は高さ1フィートの角材からなり、親指の太さの鉄の釘で固定されていた。
§3.13.5ancorae pro funibus ferreis catenis revinctae;
錨は、綱の代わりに鉄の鎖で繋ぎ止められていた。
§3.13.6pelles pro velis alutaeque tenuiter confectae, [hae] sive propter inopiam lini atque eius usus inscientiam, sive eo, quod est magis veri simile, quod tantas tempestates Oceani tantosque impetus ventorum sustineri ac tanta onera navium regi velis non satis commode posse arbitrabantur.
帆の代わりには皮や薄くなめされた革が用いられていたが、[これらを用いたのは]あるいは亜麻の不足とその使用法に関する無知のためか、あるいは、よりありそうなこととして、大洋のあれほど激しい嵐やあれほど強い風の勢いに対して(帆では)持ちこたえられず、また船のあれほどの重みを帆で十分に都合よく操ることはできないと彼らが考えていたためであった。
§3.13.7Cum his navibus nostrae classi eius modi congressus erat ut una celeritate et pulsu remorum praestaret, reliqua pro loci natura, pro vi tempestatum illis essent aptiora et accommodatiora.
これらの船と我が方の艦隊との遭遇は次のようなものであり、速力と漕ぎ手の力においてのみ我が方の艦隊が勝っていたが、その他の点では、土地の性質や嵐の威力に応じて、彼らの船にとってより適しており、適合していた。
§3.13.8Neque enim iis nostrae rostro nocere poterant (tanta in iis erat firmitudo), neque propter altitudinem facile telum adigebatur, et eadem de causa minus commode copulis continebantur.
というのも、我が方の船は衝角で彼らの船に損害を与えることができず(それほどまでに彼らの船の頑丈さは大きかった)、またその高さのために投射兵器が容易には届かず、同じ理由から接舷鉤で繋ぎ止めることも容易ではなかったからである。
§3.13.9Accedebat ut, cum [saevire ventus coepisset et] se vento dedissent, et tempestatem ferrent facilius et in vadis consisterent tutius et ab aestu relictae nihil saxa et cotes timerent;
さらに、[風が激しく吹き始めて]彼らが風に身を任せたときには、嵐をより容易にしのぎ、浅瀬でもより安全に留まり、潮が引いて取り残されたときにも、岩や暗礁をまったく恐れなかったという利点があった。
quarum rerum omnium nostris navibus casus erat extimescendus.
これらすべての事態において、我が方の船にとっては、その不測の事態が恐れられねばならなかった。