§3.1.1Cum in Italiam proficisceretur Caesar, Ser. Galbam cum legione XII. et parte equitatus in Nantuates, Veragros Sedunosque misit, qui a finibus Allobrogum et lacu Lemanno et flumine Rhodano ad summas Alpes pertinent.
カエサルがイタリアへ出発する際、セルウィウス・ガルバを第12軍団および騎兵の一部とともにナントゥアテス族、ウェラグリー族、セドゥニー族のもとへ派遣した。 彼らはアッロブロゲース族の領地、レマンヌス湖、およびローダヌス川からアルプスの最高峰にまで及んでいる。
§3.1.2Causa mittendi fuit quod iter per Alpes, quo magno cum periculo magnisque cum portoriis mercatores ire consuerant, patefieri volebat.
派遣の理由は、商人たちが大きな危険と高額な通行税を伴って通るのが常であったアルプス越えのルートを開通させたいとカエサルが望んでいたからであった。
§3.1.3Huic permisit, si opus esse arbitraretur, uti in his locis legionem hiemandi causa conlocaret.
カエサルは彼に対し、もし必要と判断するなら、これらの地に冬営のために軍団を配置することを許可した。
§3.1.4Galba secundis aliquot proeliis factis castellisque compluribus eorum expugnatis, missis ad eum undique legatis obsidibusque datis et pace facta, constituit cohortes duas in Nantuatibus conlocare et ipse cum reliquis eius legionis cohortibus in vico Veragrorum, qui appellatur Octodurus hiemare;
ガルバは、いくつかの戦闘で勝利を収め、彼らの砦を数多く攻略し、四方から使節が送られて人質が差し出され、和平が結ばれると、2つの大隊をナントゥアテス族の領域に配置し、自身は軍団の残りの大隊とともにオクトドゥルスと呼ばれるウェラグリー族の村で冬営することを決定した。
§3.1.5qui vicus positus in valle non magna adiecta planitie altissimis montibus undique continetur.
この村は、平地が隣接するあまり大きくない谷の中にあり、四方を非常に高い山々に囲まれている。
§3.1.6Cum hic in duas partes flumine divideretur, alteram partem eius vici Gallis [ad hiemandum] concessit, alteram vacuam ab his relictam cohortibus attribuit.
この村は川によって二つの部分に分かれていたので、彼は村の一方の部分をガリア人に〔冬営のために〕譲り、彼らによって空けられたもう一方の部分を大隊に割り当てた。
Eum locum vallo fossaque munivit.
そして、その場所を土塁と堀で防備を固めた。