§3.1.1Cum in Italiam proficisceretur Caesar, Ser. Galbam cum legione XII. et parte equitatus in Nantuates, Veragros Sedunosque misit, qui a finibus Allobrogum et lacu Lemanno et flumine Rhodano ad summas Alpes pertinent.
恺撒出发前往意大利时,派塞尔维乌斯·加尔巴率领第十二军团及一部分骑兵,前往南图阿特斯人、韦拉格里人和塞杜尼人的领地,这些人的领地从阿洛布罗盖斯人的边界、莱曼努斯湖和罗达努斯河一直延伸到阿尔卑斯山最高处。
§3.1.2Causa mittendi fuit quod iter per Alpes, quo magno cum periculo magnisque cum portoriis mercatores ire consuerant, patefieri volebat.
派遣的原因是,恺撒希望开辟穿过阿尔卑斯山的通道,此前商人们习惯于冒着巨大的危险并缴纳高额的关税通过此处。
§3.1.3Huic permisit, si opus esse arbitraretur, uti in his locis legionem hiemandi causa conlocaret.
恺撒准许他,如果认为有必要,可以在这些地方驻扎军团以备冬营。
§3.1.4Galba secundis aliquot proeliis factis castellisque compluribus eorum expugnatis, missis ad eum undique legatis obsidibusque datis et pace facta, constituit cohortes duas in Nantuatibus conlocare et ipse cum reliquis eius legionis cohortibus in vico Veragrorum, qui appellatur Octodurus hiemare; §3.1.5qui vicus positus in valle non magna adiecta planitie altissimis montibus undique continetur.
加尔巴在打了几次胜仗并攻克了他们的数个堡垒之后,由于各方都派来了使者、交付了人质并缔结了和约,他便决定将两个大队安置在南图阿特斯人之中,自己则率领该军团的其余大队在韦拉格里人的一个名为奥克托杜鲁斯的村庄里过冬;该村庄坐落在一个不大且附有平原的谷地中,四面被极高的群山环绕。
§3.1.6Cum hic in duas partes flumine divideretur, alteram partem eius vici Gallis [ad hiemandum] concessit, alteram vacuam ab his relictam cohortibus attribuit.
由于该村庄被一条河流分成两部分,他将其中一部分让给高卢人〔以备过冬〕,将另一部分(被高卢人腾空的)分配给大队。
Eum locum vallo fossaque munivit.
他用土垒和战壕加固了那个地方。