§2.32.1Ad haec Caesar respondit: se magis consuetudine sua quam merito eorum civitatem conservaturum, si prius quam murum aries attigisset se dedidissent;
これに対しカエサルは答えた。 もし破城槌が城壁に触れる前に降伏するならば、彼らの功績によってではなく、むしろ彼自身の慣行によって、その部族を助けるであろう。
§2.32.2sed deditionis nullam esse condicionem nisi armis traditis.
ただし、武器を引き渡さない限り、降伏の条件は一切ない。
Se id quod in Nerviis fecisset facturum finitimisque imperaturum ne quam dediticiis populi Romani iniuriam inferrent.
自分はネルウィー族に対しておこなったことをおこない、ローマ人民の降伏者に対していかなる危害も加えないよう近隣諸族に命じるつもりである、と。
§2.32.3Re renuntiata ad suos illi se quae imperarentur facere dixerunt.
このことが彼らの人々に報告されると、彼らは命じられたことを実行していると言った。
§2.32.4Armorum magna multitudine de muro in fossam, quae erat ante oppidum, iacta, sic ut prope summam muri aggerisque altitudinem acervi armorum adaequarent, et tamen circiter parte tertia, ut postea perspectum est, celata atque in oppido retenta, portis patefactis eo die pace sunt usi.
城壁から町の前にある堀へと、膨大な量の武器が投げ落とされ、武器の山が城壁や土塁の最も高いところとほぼ同じ高さに達するほどであったが、それでも約三分の一は、後に判明したことだが、隠されて町の中に留め置かれていた。 彼らは門を開き、その日は平和を享受した。