§2.32.1Ad haec Caesar respondit: se magis consuetudine sua quam merito eorum civitatem conservaturum, si prius quam murum aries attigisset se dedidissent; §2.32.2sed deditionis nullam esse condicionem nisi armis traditis.
对此恺撒回答道:如果他们在破城槌触及城墙之前投降,他将更多地依据他自己的惯例而非他们的功绩来宽恕他们的城邦;但除了交出武器之外,没有任何投降的条件。
Se id quod in Nerviis fecisset facturum finitimisque imperaturum ne quam dediticiis populi Romani iniuriam inferrent.
他将做他在内尔维人中所做过的事,并命令邻人不得对罗马人民的降伏者施加任何伤害。
§2.32.3Re renuntiata ad suos illi se quae imperarentur facere dixerunt.
此事向他们的人民传达后,他们说他们正在执行所命令的事情。
§2.32.4Armorum magna multitudine de muro in fossam, quae erat ante oppidum, iacta, sic ut prope summam muri aggerisque altitudinem acervi armorum adaequarent, et tamen circiter parte tertia, ut postea perspectum est, celata atque in oppido retenta, portis patefactis eo die pace sunt usi.
极多数量的武器从城墙上被扔进城前的壕沟里,以至于武器堆几乎与城墙和土垒的最高处齐平,然而大约有三分之一,正如后来所发现的那样,被隐瞒并留在城内;他们打开城门,在那一天享受了和平。