§1.50.1Proximo die instituto suo Caesar ex castris utrisque copias suas eduxit paulumque a maioribus castris progressus aciem instruxit hostibusque pugnandi potestatem fecit.
翌日、カエサルは自らの慣例に従って、両方の陣営から自軍を連れ出し、大きな陣営から少し進んだところで戦列を整え、敵に戦う機会を与えた。
§1.50.2Ubi ne tum quidem eos prodire intellexit, circiter meridiem exercitum in castra reduxit.
それでも敵が進み出てこないのを理解すると、正午ごろに軍隊を陣営へと引き揚げさせた。
Tum demum Ariovistus partem suarum copiarum, quae castra minora oppugnaret, misit.
その時になってようやく、アリオウィストゥスは小さな陣営を攻撃させるために、自軍の一部を送り出した。
Acriter utrimque usque ad vesperum pugnatum est.
夕方まで、双方の間で激しい戦闘が繰り広げられた。
Solis occasu suas copias Ariovistus multis et inlatis et acceptis vulneribus in castra reduxit.
日没時、アリオウィストゥスは、多くの傷を負わせ、また負わされながらも、自軍を陣営に引き揚げさせた。
§1.50.3Cum ex captivis quaereret Caesar quam ob rem Ariovistus proelio non decertaret, hanc reperiebat causam, quod apud Germanos ea consuetudo esset ut matres familiae eorum sortibus et vaticinationibus declararent utrum proelium committi ex usu esset necne; eas ita dicere:
カエサルが捕虜たちに、なぜアリオウィストゥスが決戦を挑んでこないのかと尋ねたところ、次のような理由を知った。 すなわち、ゲルマン人の間には、家族の母親たちがくじや占いによって、戦闘を交えることが有利であるか否かを宣言するという慣習があり、彼女らは次のように言っているというのである。
§1.50.4non esse fas Germanos superare, si ante novam lunam proelio contendissent.
もし新月の前に戦闘で戦うならば、ゲルマン人が勝利することは天意に反する、と。