§1.47.1Biduo post Ariovistus ad Caesarem legatos misit: velle se de iis rebus quae inter eos egi coeptae neque perfectae essent agere cum eo: uti aut iterum conloquio diem constitueret aut, si id minus vellet, ex suis legatis aliquem ad se mitteret.
その二日後、アリオウィストゥスはカエサルのもとに使節を送り、彼らの間で交渉が開始されたものの完了していなかった事柄について彼と交渉したいこと、そして、再び会談の日を決定するか、あるいは、もしそれをあまり望まないなら、自身の幕僚の中から誰かを自分のところに送ってほしいということを伝えた。
§1.47.2Conloquendi Caesari causa visa non est, et eo magis quod pridie eius diei Germani retineri non potuerant quin tela in nostros coicerent.
カエサルには会談を行う理由がないと思われたが、それは前日にゲルマン人たちが味方に武器を投げつけるのを抑えられなかったことから、なおさらのことであった。
§1.47.3Legatum ex suis sese magno cum periculo ad eum missurum et hominibus feris obiecturum existimabat.
彼は、自身の幕僚から誰かを彼のところに送ることは大きな危険を伴い、野蛮な人々に彼をさらすことになるだろうと考えた。
§1.47.4Commodissimum visum est C. Valerium Procillum, C. Valerii Caburi filium, summa virtute et humanitate adulescentem, cuius pater a C. Valerio Flacco civitate donatus erat, et propter fidem et propter linguae Gallicae scientiam, qua multa iam Ariovistus longinqua consuetudine utebatur, et quod in eo peccandi Germanis causa non esset, ad eum mittere, et una M. Metium, qui hospitio Ariovisti utebatur.
そこで、ガイウス・ウァレリウス・フラックスによって市民権を授けられていたガイウス・ウァレリウス・カブルスの息子で、極めて優れた徳と教養を持つ青年ガイウス・ウァレリウス・プロキッルスを送るのが最も適切であると思われた。 それは彼の忠実さと、アリオウィストゥスが長年の慣れから今や大いに使用していたガリア語の知識のためであり、またゲルマン人たちにとって彼に対して危害を加える理由がないためでもあった。 そして同時に、アリオウィストゥスと賓客関係にあったマルクス・メティウスをも送ることにした。
§1.47.5His mandavit quae diceret Ariovistus cognoscerent et ad se referrent.
彼は彼らに、アリオウィストゥスが何を語るかを聞き取り、自分に報告するように命じた。
Quos cum apud se in castris Ariovistus conspexisset, exercitu suo praesente conclamavit: quid ad se venirent? an speculandi causa? Conantes dicere prohibuit et in catenas coniecit.
アリオウィストゥスは、自分の陣営に彼らがいるのを目にすると、自身の軍勢が居並ぶ前で、なぜ彼らは自分のところに来たのか、偵察のためなのか、と大声で叫んだ。 彼は話そうとする彼らを遮り、鎖につないだ。