§1.46.1Dum haec in conloquio geruntur, Caesari nuntiatum est equites Ariovisti propius tumulum accedere et ad nostros adequitare, lapides telaque in nostros coicere.
会談においてこれらのことが行われている間に、カエサルに、アリオウィストゥスの騎兵たちが丘に近づき、味方に向かって馬を走らせ、石や武器を味方に投げつけているという報告がもたらされた。
§1.46.2Caesar loquendi finem fecit seque ad suos recepit suisque imperavit ne quod omnino telum in hostes reicerent.
カエサルは話すのをやめ、味方のもとへ退き、敵に対しては一切の武器も投げ返さないようにと味方に命じた。
§1.46.3Nam etsi sine ullo periculo legionis delectae cum equitatu proelium fore videbat, tamen committendum non putabat ut, pulsis hostibus, dici posset eos ab se per fidem in conloquio circumventos.
なぜなら、選り抜きの軍団であれば騎兵との戦闘もいかなる危険なしに行われるだろうと見てはいたものの、敵を撃退した後に、彼らが会談において信義(の約束)に乗じて自分にだまし討ちされたと言われうるような事態を招くべきではないと考えたからである。
§1.46.4Postea quam in vulgus militum elatum est qua arrogantia in conloquio Ariovistus usus omni Gallia Romanis interdixisset, impetumque in nostros eius equites fecissent, eaque res conloquium ut diremisset, multo maior alacritas studiumque pugnandi maius exercitui iniectum est.
アリオウィストゥスがいかに傲慢な態度で会談に臨み、ローマ人にガリア全土から立ち退くよう禁じたか、また彼の騎兵たちが味方に攻撃を仕掛けたこと、そしてそのことがどのように会談を破綻させたかということが兵士たちの間に広まると、はるかに大きな熱意とより強い戦闘への意欲が軍全体に湧き起こった。