Humanitext Reader

ユリウス・カエサル · ガリア戦記 §1.39.1-1.39.7

ゲルマン人への恐怖とローマ軍内の動揺

39 / 404 箇所 · ラテン語

要旨

ローマ軍はウェソンティオに滞在中、ゲルマン人の強大さについての噂を聞いて深刻な恐怖に陥り、経験の浅い指揮官から兵士や百人隊長に至るまで動揺が広がり、進軍拒否の懸念が生じる。

§1.39.1Dum paucos dies ad Vesontionem rei frumentariae commeatusque causa moratur, ex percontatione nostrorum vocibusque Gallorum ac mercatorum, qui ingenti magnitudine corporum Germanos, incredibili virtute atque exercitatione in armis esse praedicabant (saepe numero sese cum his congressos ne vultum quidem atque aciem oculorum dicebant ferre potuisse), tantus subito timor omnem exercitum occupavit ut non mediocriter omnium mentes animosque perturbaret.
食糧と補給の理由でウェソンティオの近くに数日留まっている間に、我々の兵士たちの詮索と、ガリア人や商人の言葉――彼らはゲルマン人が巨大な体格、信じがたい勇気、そして武器の訓練を備えていると言い立てており(しばしば自分たちが彼らと交戦した際に、その顔つきや眼光の鋭ささえ耐えることができなかったと言っていた)――によって、突然のこれほど大きな恐怖が全軍を捉えたので、すべての者の心と精神を並々ならぬほどに動揺させた。
§1.39.2Hic primum ortus est a tribunis militum, praefectis, reliquisque qui ex urbe amicitiae causa Caesarem secuti non magnum in re militari usum habebant:
この恐怖は、まず、軍事トリブヌス、長官、および、都市から個人的な交誼のためにカエサルに従ってきたが、軍事における大きな経験を持たないその他の人々から始まった。
§1.39.3quorum alius alia causa inlata, quam sibi ad proficiscendum necessariam esse diceret, petebat ut eius voluntate discedere liceret;
彼らのうち、各自がそれぞれ異なる理由を申し立てて、それを自分が出発するために必要であると言うことで、カエサルの同意を得て立ち去ることを許可してほしいと求めた。
non nulli pudore adducti, ut timoris suspicionem vitarent, remanebant.
幾人かは、恥ずかしさに駆られ、恐怖の疑いを避けるために、留まった。
§1.39.4Hi neque vultum fingere neque interdum lacrimas tenere poterant: abditi in tabernaculis aut suum fatum querebantur aut cum familiaribus suis commune periculum miserabantur.
彼らは表情を繕うことも、時には涙をこらえることもできなかった。 天幕に引きこもって、自分の運命を嘆くか、あるいは親しい者たちとともに共通の危険を悲しんでいた。
Vulgo totis castris testamenta obsignabantur.
キャンプ全体で、いたるところで遺言書が署名捺印されていた。
§1.39.5Horum vocibus ac timore paulatim etiam ii qui magnum in castris usum habebant, milites centurionesque quique equitatui praeerant, perturbabantur.
彼らの言葉と恐怖によって、徐々に、軍営での大きな経験を持つ人々、すなわち兵士や百人隊長、そして騎兵を率いる者たちまでもが動揺させられた。
§1.39.6Qui se ex his minus timidos existimari volebant, non se hostem vereri, sed angustias itineris et magnitudinem silvarum quae intercederent inter ipsos atque Ariovistum, aut rem frumentariam, ut satis commode supportari posset, timere dicebant.
彼らのうちで、自分が比較的臆病でないと思われたいと願う者たちは、自分は敵を恐れているのではなく、自分たちとアリオウィストゥスの間に横たわる道の狭さや森林の広大さ、あるいは食糧が十分に都合よく輸送され得るかという食糧事情を懸念しているのだと言っていた。
§1.39.7Non nulli etiam Caesari nuntiabant, cum castra moveri ac signa ferri iussisset, non fore dicto audientes milites neque propter timorem signa laturos.
幾人かは、カエサルが軍営の移動と軍旗の進進を命じたとしても、兵士たちは命令に従わないであろうし、恐怖のために軍旗を運ぼうとはしないであろうと、カエサルに告げることさえした。

語釈・文法注

  1. 1.39.1ingenti magnitudine corporum Germanos, incredibili virtute atque exercitatione in armis esse praedicabant — Germanos を主語とする対格不定詞句(不定詞は esse)で、praedicabant の目的語。ingenti magnitudine および incredibili virtute は「性質の奪格」であり、esse を介して述語的に機能している。
  2. 1.39.3alius alia causa inlata — 独立奪格 causa inlata に主格の配分代名詞 alius が挿入された慣用的な表現。「各自がそれぞれ異なる理由を申し立てて」の意。
  3. 1.39.3quam sibi ad proficiscendum necessariam esse diceret — diceret は関係節内の接続法(主観的な理由を示す、あるいは間接話法内の従属節)。先行詞は causa。
  4. 1.39.6rem frumentariam, ut satis commode supportari posset, timere — 先取り(prolepsis)の構文。従属節(ut ... posset)の主語になるべき名詞 rem frumentariam が、主節の動詞 timere の直接の目的語として前置されている。
  5. 1.39.7dicto audientes — dicto(与格)と audientes(現在分詞)の組み合わせで「命令に従う」「服従する」を意味する慣用表現。

この箇所を引用する

ユリウス・カエサル, ガリア戦記 §1.39.1-1.39.7. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/text/urn:cts:latinLit:phi0448.phi001.humanitext-lat2:1.39.1-1.39.7

AIによる草稿訳である旨と閲覧日を添えてください。

訳文・注・要旨はAIによる草稿で、読者の指摘により改訂されています。