§1.39.1Dum paucos dies ad Vesontionem rei frumentariae commeatusque causa moratur, ex percontatione nostrorum vocibusque Gallorum ac mercatorum, qui ingenti magnitudine corporum Germanos, incredibili virtute atque exercitatione in armis esse praedicabant (saepe numero sese cum his congressos ne vultum quidem atque aciem oculorum dicebant ferre potuisse), tantus subito timor omnem exercitum occupavit ut non mediocriter omnium mentes animosque perturbaret.
当他为了粮食和补给的原因在韦松蒂奥附近逗留数日时,由于我们士兵的打听以及高卢人和商人的言论——他们声称日耳曼人体格巨大,具有难以置信的勇气和武器训练(他们说自己曾多次与这些人交手,甚至无法承受他们的面容和锐利的目光)——突然之间,如此巨大的恐惧笼罩了全军,以至于极大地扰乱了所有人的心智和精神。
§1.39.2Hic primum ortus est a tribunis militum, praefectis, reliquisque qui ex urbe amicitiae causa Caesarem secuti non magnum in re militari usum habebant:
这种恐惧首先起源于军事护民官、长官以及其他人,他们因为私人友谊从城市跟随凯撒,但在军事事务上并没有太多经验。
§1.39.3quorum alius alia causa inlata, quam sibi ad proficiscendum necessariam esse diceret, petebat ut eius voluntate discedere liceret; non nulli pudore adducti, ut timoris suspicionem vitarent, remanebant.
在他们当中,有人提出这种理由,有人提出那种理由,声称这对自己出发是必要的,请求允许在凯撒同意的情况下离开;有几个人受羞耻心驱使,为了避免害怕的嫌疑,留了下来。
§1.39.4Hi neque vultum fingere neque interdum lacrimas tenere poterant: abditi in tabernaculis aut suum fatum querebantur aut cum familiaribus suis commune periculum miserabantur.
这些人既无法掩饰面容,有时也禁不住流下眼泪;他们躲在帐篷里,要么哀叹自己的命运,要么与亲信一起悲叹共同的危险。
Vulgo totis castris testamenta obsignabantur.
在整个营地里,到处都在签署遗嘱。
§1.39.5Horum vocibus ac timore paulatim etiam ii qui magnum in castris usum habebant, milites centurionesque quique equitatui praeerant, perturbabantur.
由于这些人的言论和恐惧,渐渐地,甚至连那些在军营中富有经验的人——士兵、百人队长以及统率骑兵的人——也受到了扰乱。
§1.39.6Qui se ex his minus timidos existimari volebant, non se hostem vereri, sed angustias itineris et magnitudinem silvarum quae intercederent inter ipsos atque Ariovistum, aut rem frumentariam, ut satis commode supportari posset, timere dicebant.
在他们中那些希望被认为不那么胆怯的人则说,他们并不害怕敌人,而是害怕他们与阿利奥维斯图斯之间介于其中的道路狭窄和森林广阔,或者是担心粮食能否足够便利地运达。
§1.39.7Non nulli etiam Caesari nuntiabant, cum castra moveri ac signa ferri iussisset, non fore dicto audientes milites neque propter timorem signa laturos.
甚至还有一些人向凯撒报告说,当他下令拔营和进军时,士兵们将不会服从命令,并且由于恐惧而不会扛起军旗。