§1.35.1His responsis ad Caesarem relatis, iterum ad eum Caesar legatos cum his mandatis mittit:
これらの返答がカエサルのもとに持ち帰られると、カエサルは再び彼のもとに使節を次の指令とともに派遣する。
§1.35.2quoniam tanto suo populique Romani beneficio adfectus, cum in consulatu suo rex atque amicus a senatu appellatus esset, hanc sibi populoque Romano gratiam referret ut in conloquium venire invitatus gravaretur neque de communi re dicendum sibi et cognoscendum putaret, haec esse quae ab eo postularet:
(カエサル自身およびローマ人民のこれほど大きな恩恵を受け、自らの執政官期に元老院から「王にして友」と名づけられたにもかかわらず、会談に来るよう招かれても嫌がり、共同の関心事について自分が語り、また知るべきだとは考えないという形で、自身とローマ人民にこのような不義理を返すのであるから、)彼に要求することは次の通りである、と。
§1.35.3primum ne quam multitudinem hominum amplius trans Rhenum in Galliam traduceret;
第一に、これ以上いかなる人間の大群もライン川を越えてガリアへと渡らせないこと。
deinde obsides quos haberet ab Haeduis redderet Sequanisque permitteret ut quos illi haberent voluntate eius reddere illis liceret;
第二に、自分がハエドゥイ族から得て持っている人質を返還し、セクアニ族に対しても、彼らが持っている人質を彼の同意のもとに彼らに返還することを許すこと。
neve Haeduos iniuria lacesseret neve his sociisque eorum bellum inferret.
また、ハエドゥイ族を不当に挑発せず、彼らやその同盟者たちに戦争を仕掛けないこと。
§1.35.4Si [id] ita fecisset, sibi populoque Romano perpetuam gratiam atque amicitiam cum eo futuram;
もし彼がそのようにしたならば、自分とローマ人民にとって彼との永続的な好意と友好関係が存在することになるであろう。
si non impetraret, sese, quoniam M. Messala, M. Pisone consulibus senatus censuisset uti quicumque Galliam provinciam obtineret, quod commodo rei publicae facere posset, Haeduos ceterosque amicos populi Romani defenderet, se Haeduorum iniurias non neglecturum.
もし(自らの要求が)容れられないならば、――マルクス・メッサラとマルクス・ピソが執政官の年に、元老院が、ガリア属州を管轄する者は誰であれ、国家の利益にかなう限りにおいてハエドゥイ族およびその他のローマ人民の友を保護すべきであると決議していたので、――自分はハエドゥイ族への不法行為を看過しないつもりである、と。