§1.33.1His rebus cognitis Caesar Gallorum animos verbis confirmavit pollicitusque est sibi eam rem curae futuram;
これらのことを知ると、カエサルは言葉によってガリア人たちの心を励まし、この問題は自分が処置すると約束した。
magnam se habere spem et beneficio suo et auctoritate adductum Ariovistum finem iniuriis facturum.
また、自らの恩恵と権威に動かされて、アリオウィストゥスが不法行為を終わらせるだろうという強い希望を抱いていると述べた。
Hac oratione habita, concilium dimisit.
この演説を行うと、彼は集会を解散した。
§1.33.2Et secundum ea multae res eum hortabantur quare sibi eam rem cogitandam et suscipiendam putaret, in primis quod Haeduos, fratres consanguineosque saepe numero a senatu appellatos, in servitute atque [in] dicione videbat Germanorum teneri eorumque obsides esse apud Ariovistum ac Sequanos intellegebat;
そして、これらに加えて、なぜ自分がこの問題を引き受けて対処すべきと考えるのか、多くの事情が彼に促していた。 とりわけ、元老院からしばしば「兄弟」「血族」と呼ばれてきたハエドゥイ族が、ゲルマン人の隷属と支配のもとに置かれているのを目にし、また彼らの人質がアリオウィストゥスやセクアニ族の手元にあることを知ったからである。
quod in tanto imperio populi Romani turpissimum sibi et rei publicae esse arbitrabatur.
このことは、ローマ人々のこれほど大いなる帝国において、自分にとっても国家にとっても極めて不名誉なことであると彼は判断していた。
§1.33.3Paulatim autem Germanos consuescere Rhenum transire et in Galliam magnam eorum multitudinem venire populo Romano periculosum videbat, neque sibi homines feros ac barbaros temperaturos existimabat quin, cum omnem Galliam occupavissent, ut ante Cimbri Teutonique fecissent, in provinciam exirent atque inde in Italiam contenderent [, praesertim cum Sequanos a provincia nostra Rhodanus divideret];
さらに、ゲルマン人が徐々にライン川を渡ることに慣れ、彼らの大群がガリアにやって来ることが、ローマの人々にとって危険であると彼は見ていた。 そして、粗野で野蛮な人々が、ガリア全土を占領したときに、かつてキンブリ族やテウトネス族がしたように、属州へと進出し、そこからイタリアへと進撃するのを控えるとは考えていなかった[特に、ローヌ川がセクアニ族を我々の属州から隔てているだけに]。
quibus rebus quam maturrime occurrendum putabat.
これらの事態には、できるだけ速やかに対処しなければならないと彼は考えていた。
§1.33.4Ipse autem Ariovistus tantos sibi spiritus, tantam arrogantiam sumpserat, ut ferendus non videretur.
また、アリオウィストゥス自身、あまりにも大きな高慢さと不遜さを身につけていたため、もはや容認できないと思われるほどであった。