§1.32.1Hac oratione ab Diviciaco habita omnes qui aderant magno fletu auxilium a Caesare petere coeperunt.
ディウィキアクスによってこの演説が行われると、そこにいた者たち全員が、大いなる涙とともにカエサルに援助を求め始めた。
§1.32.2Animadvertit Caesar unos ex omnibus Sequanos nihil earum rerum facere quas ceteri facerent sed tristes capite demisso terram intueri.
カエサルは、すべての人の中でセクアニ族だけが、他の人々がしているようなことを何一つせず、悲しげに頭を垂れて地面を見つめていることに気づいた。
Eius rei quae causa esset miratus ex ipsis quaesiit.
そのことの原因が何であるかを不審に思い、彼は彼ら自身に尋ねた。
§1.32.3Nihil Sequani respondere, sed in eadem tristitia taciti permanere.
セクアニ族は何も答えず、同じ悲しみの中で沈黙したまま留まっていた。
Cum ab his saepius quaereret neque ullam omnino vocem exprimere posset, idem Diviacus Haeduus respondit:
彼が彼らに度々尋ねても、まったく何の言葉も引き出すことができなかったとき、同じハエドゥイ族のディウィキアクスが答えた。
§1.32.4hoc esse miseriorem et graviorem fortunam Sequanorum quam reliquorum, quod soli ne in occulto quidem queri neque auxilium implorare auderent absentisque Ariovisti crudelitatem,
セクアニ族の運命が他の人々のそれよりも悲惨で深刻なのは、次の理由による。 すなわち、彼らだけは密かにさえ不満を漏らすことも援助を求めることも敢えてせず、そこにいないアリオウィストゥスの残虐さを、まるで目の前にいるかのように恐れているからである。
§1.32.5velut si coram adesset, horrerent, propterea quod reliquis tamen fugae facultas daretur, Sequanis vero, qui intra fines suos Ariovistum recepissent, quorum oppida omnia in potestate eius essent, omnes cruciatus essent perferendi.
なぜなら、他の人々にはそれでも逃亡の機会が与えられているのに対して、アリオウィストゥスを自分たちの領土内に受け入れ、すべての町が彼の支配下にあるセクアニ族にとっては、あらゆる拷問を耐え忍ばねばならないからである。