§1.32.1Hac oratione ab Diviciaco habita omnes qui aderant magno fletu auxilium a Caesare petere coeperunt.
迪维基亚库斯发表这番演讲后,在场的所有人都大哭起来,开始向凯撒请求援助。
§1.32.2Animadvertit Caesar unos ex omnibus Sequanos nihil earum rerum facere quas ceteri facerent sed tristes capite demisso terram intueri.
凯撒注意到,在所有人当中,只有塞夸尼人没有做其他人在做的任何事情,而是面带忧伤,垂下头,盯着地面。
Eius rei quae causa esset miratus ex ipsis quaesiit.
他对此感到奇怪,便向他们本人询问这是什么原因。
§1.32.3Nihil Sequani respondere, sed in eadem tristitia taciti permanere.
塞夸尼人毫无回答,只是在同样的忧伤中保持沉默。
Cum ab his saepius quaereret neque ullam omnino vocem exprimere posset, idem Diviacus Haeduus respondit: §1.32.4hoc esse miseriorem et graviorem fortunam Sequanorum quam reliquorum, quod soli ne in occulto quidem queri neque auxilium implorare auderent absentisque Ariovisti crudelitatem, §1.32.5velut si coram adesset, horrerent, propterea quod reliquis tamen fugae facultas daretur, Sequanis vero, qui intra fines suos Ariovistum recepissent, quorum oppida omnia in potestate eius essent, omnes cruciatus essent perferendi.
当凯撒多次向他们询问,却完全无法拉出任何一句话时,同一个哈埃杜伊人迪维基亚库斯回答道:塞夸尼人的命运比其余的人更加悲惨和沉重,原因就在于,只有他们甚至不敢在私下里抱怨,也不敢恳求援助,并且惧怕不在场的阿里奥维斯图斯的残暴,就像他亲自在场一样;因为对于其余的人来说,毕竟还被给予了逃亡的机会,而对于在自己领土内接纳了阿里奥维斯图斯、且所有城镇都在其控制之下的塞夸尼人来说,则必须忍受一切酷刑。