§1.31.1Eo concilio dimisso, idem princeps civitatum qui ante fuerant ad Caesarem reverterunt petieruntque uti sibi secreto in occulto de sua omniumque salute cum eo agere liceret.
その評議会が解散されると、前に集まっていたのと同じ諸部族の有力者たちがカエサルのもとに戻り、自分たち自身とすべての者の安全について、密かに非公式に彼と交渉することを許してほしいと求めた。
§1.31.2Ea re impetrata sese omnes flentes Caesari ad pedes proiecerunt: non minus se id contendere et laborare ne ea quae dixissent enuntiarentur quam uti ea quae vellent impetrarent, propterea quod, si enuntiatum esset, summum in cruciatum se venturos viderent.
その願いが認められると、彼らは全員、泣きながらカエサルの足元に身を投げ出した。 そして、自分たちが求めていることを得ることと同じくらい、自分たちの語ったことが漏らされないように努め、懸念していると述べた。 なぜなら、もし漏らされたならば、自分たちが極限の拷問に処されることになるのを分かっているからである。
§1.31.3Locutus est pro his Diviciacus Haeduus: Galliae totius factiones esse duas; harum alterius principatum tenere Haeduos, alterius Arvernos.
彼らを代表して、ハエドゥイ族のディウィキアクスが次のように語った。 全ガリアには二つの派閥があり、その一万の主導権をハエドゥイ族が、他方の主導権をアルウェルニ族が握っている。
§1.31.4Hi cum tantopere de potentatu inter se multos annos contenderent, factum esse uti ab Arvernis Sequanisque Germani mercede arcesserentur.
これら両派が長年にわたって覇権をめぐって互いに激しく争っていたとき、アルウェルニ族とセクアニ族によって、ゲルマニア人が報酬によって呼び寄せられることになった。
§1.31.5Horum primo circiter milia XV Rhenum transisse; postea quam agros et cultum et copias Gallorum homines feri ac barbari adamassent, traductos plures; nunc esse in Gallia ad C et XX milium numerum.
彼らのうち最初は約1万5千人がライン川を渡ったが、野蛮で狂暴な人々がガリア人の土地や生活様式や富を深く愛するようになってからは、さらに多くの者が連れて来られ、現在ではガリアに12万人に達する数がいる。
§1.31.6Cum his Haeduos eorumque clientes semel atque iterum armis contendisse; magnam calamitatem pulsos accepisse, omnem nobilitatem, omnem senatum, omnem equitatum amisisse.
彼らとハエドゥイ族およびその属国たちは、一度ならず二度までも武器を交えて戦ったが、敗北して大いなる災厄を被り、すべての貴族、すべての元老院議員、すべての騎兵を失った。
§1.31.7Quibus proeliis calamitatibusque fractos, qui et sua virtute et populi Romani hospitio atque amicitia plurimum ante in Gallia potuissent, coactos esse Sequanis obsides dare nobilissimos civitatis et iure iurando civitatem obstringere sese neque obsides repetituros neque auxilium a populo Romano imploraturos neque recusaturos quo minus perpetuo sub illorum dicione atque imperio essent.
これらの戦闘と災厄によって打ち砕かれた彼らは、かつては自らの勇気によっても、またローマ人民の持て成しと友情によってもガリアで最も強い勢力を誇っていたのであるが、セクアニ族に対して、部族の最も高貴な人々を人質として差し出すこと、そして、自分たちは人質を取り戻そうとせず、ローマ人民に援助を懇願することもなく、彼らの支配と命令の下に永遠に留まることを拒まないと、宣誓によって部族を拘束することを強いられた。
§1.31.8Unum se esse ex omni civitate Haeduorum qui adduci non potuerit ut iuraret aut liberos suos obsides daret.
ハエドゥイ族の全市民の中で、宣誓することや、自分の子供たちを人質として差し出すことに同意させられ得なかったのは、自分ただ一人である。
§1.31.9Ob eam rem se ex civitate profugisse et Romam ad senatum venisse auxilium postulatum, quod solus neque iure iurando neque obsidibus teneretur.
この理由のために、自分は部族から逃亡し、援助を求めるためにローマの元老院へと赴いた。 なぜなら、自分だけが宣誓によっても人質によっても縛られていなかったからである。
§1.31.10Sed peius victoribus Sequanis quam Haeduis victis accidisse, propterea quod Ariovistus, rex Germanorum, in eorum finibus consedisset tertiamque partem agri Sequani, qui esset optimus totius Galliae, occupavisset et nunc de altera parte tertia Sequanos decedere iuberet, propterea quod paucis mensibus ante Harudum milia hominum XXIIII ad eum venissent, quibus locus ac sedes pararentur.
しかし、敗北したハエドゥイ族よりも、勝利したセクアニ族の方により悪い事態が起こった。 なぜなら、ゲルマニア人の王アリオウィストゥスが彼らの領土に居座り、全ガリアで最良であるセクアニ族の土地の三分の一を占拠し、そして今や、もう一つの三分の一からセクアニ族に立ち退くよう命じているからである。 それは、数ヶ月前にハルデス族の2万4千人が彼のもとに到来し、その人々のために土地と住処を用意しなければならないからである。
§1.31.11Futurum esse paucis annis uti omnes ex Galliae finibus pellerentur atque omnes Germani Rhenum transirent;
数年のうちに、すべてのガリア人が領土から追い出され、すべてのゲルマニア人がライン川を渡ることになるだろう。
neque enim conferendum esse Gallicum cum Germanorum agro neque hanc consuetudinem victus cum illa comparandam.
というのも、ガリアの土地はゲルマニア人の土地と比較されるべきではなく、こちらの生活様式もあちらのそれと比較されるべきではないからである。
§1.31.12Ariovistum autem, ut semel Gallorum copias proelio vicerit, quod proelium factum sit ad Magetobrigam, superbe et crudeliter imperare, obsides nobilissimi cuiusque liberos poscere et in eos omnia exempla cruciatusque edere, si qua res non ad nutum aut ad voluntatem eius facta sit.
しかし、アリオウィストゥスは、一度ガリア人の軍勢を戦闘(その戦闘はマゲトブリガで行われたのであるが)で破るや、傲慢かつ残虐に支配しており、最も高貴な人々の子供たちを人質として要求し、もし彼の指図や意志に従って何かがなされなかったならば、彼らに対してあらゆる見せしめと拷問を行っている。
§1.31.13Hominem esse barbarum, iracundum, temerarium: non posse eius imperia, diutius sustineri.
彼は野蛮で、怒りっぽく、無謀な男であり、彼の命令にはこれ以上耐えられない。
§1.31.14Nisi quid in Caesare populoque Romano sit auxilii, omnibus Gallis idem esse faciendum quod Helvetii fecerint, ut domo emigrent, aliud domicilium, alias sedes, remotas a Germanis, petant fortunamque, quaecumque accidat, experiantur.
もしカエサルとローマ人民に何らかの援助がないならば、すべてのガリア人はヘルウェティイ族がしたのと同じことをせざるを得ない。 すなわち、故郷を去り、ゲルマニア人から離れた別の居住地、別の住処を求め、どんな運命が降りかかろうともそれを経験することである。
Haec si enuntiata Ariovisto sint, non dubitare quin de omnibus obsidibus qui apud eum sint gravissimum supplicium sumat.
もしこれらのことがアリオウィストゥスに漏らされたならば、彼のもとにいるすべての高い地位にある人質たちに対して、彼が最も過酷な処罰を行うことは疑いない。
§1.31.15Caesarem vel auctoritate sua atque exercitus vel recenti victoria vel nomine populi Romani deterrere posse ne maior multitudo Germanorum Rhenum traducatur, Galliamque omnem ab Ariovisti iniuria posse defendere.
カエサルは、彼自身の、また軍隊の威信によって、あるいは最近の勝利によって、あるいはローマ人民の名によって、これ以上多くのゲルマニア人の大群がライン川を渡るのを阻止することができ、ガリア全土をアリオウィストゥスの不法行為から守ることができる。