Humanitext Reader

凯撒 · 高卢战记 §1.31.1-1.31.15

高卢首领诉阿里奥维斯图斯暴虐并求援

第 31 段,共 404 段 · 拉丁语

内容简介

会议散会后,高卢各首领再次秘密拜见凯撒,痛诉在阿里奥维斯图斯和德意志入侵者统治下所遭受的残酷压迫,请求凯撒给予军事援助。

§1.31.1Eo concilio dimisso, idem princeps civitatum qui ante fuerant ad Caesarem reverterunt petieruntque uti sibi secreto in occulto de sua omniumque salute cum eo agere liceret.
会议散会后,先前在场的那些相同的部落首领回到了凯撒那里,请求允许他们为了自己和所有人的安全,秘密地在私下与他商议。
§1.31.2Ea re impetrata sese omnes flentes Caesari ad pedes proiecerunt: non minus se id contendere et laborare ne ea quae dixissent enuntiarentur quam uti ea quae vellent impetrarent, propterea quod, si enuntiatum esset, summum in cruciatum se venturos viderent.
这一请求获得允许后,他们全都流着泪投身在凯撒脚下,说道:他们努力并担心的不仅是获得他们所希望的事情,而且同样是不让其所说的话泄露出去;因为他们预见到,如果泄露出去,他们将遭受极大的酷刑。
§1.31.3Locutus est pro his Diviciacus Haeduus: Galliae totius factiones esse duas; harum alterius principatum tenere Haeduos, alterius Arvernos.
哈埃杜伊人迪维基亚库斯代表他们发言:说整个高卢有两个派系;其中一个派系由哈埃杜伊人执掌领导权,另一个由阿尔维尼人执掌。
§1.31.4Hi cum tantopere de potentatu inter se multos annos contenderent, factum esse uti ab Arvernis Sequanisque Germani mercede arcesserentur.
当这两个派系为了最高权力彼此激烈争斗了许多年时,结果是德意志人被阿尔维尼人和塞夸尼人出资招募过来。
§1.31.5Horum primo circiter milia XV Rhenum transisse; postea quam agros et cultum et copias Gallorum homines feri ac barbari adamassent, traductos plures; nunc esse in Gallia ad C et XX milium numerum.
起初他们中大约有一万五千人渡过了莱茵河;但在此之后,当这些野蛮而狂暴的人迷恋上了高卢人的土地、生活方式和财富,便有更多的人被带了过来;现在高卢境内的德意志人数量已达十二万。
§1.31.6Cum his Haeduos eorumque clientes semel atque iterum armis contendisse; magnam calamitatem pulsos accepisse, omnem nobilitatem, omnem senatum, omnem equitatum amisisse.
哈埃杜伊人及其附庸与他们进行了一次又一次的武装冲突;战败后遭受了巨大的灾难,失去了所有的贵族、所有的元老院议员和所有的骑兵。
§1.31.7Quibus proeliis calamitatibusque fractos, qui et sua virtute et populi Romani hospitio atque amicitia plurimum ante in Gallia potuissent, coactos esse Sequanis obsides dare nobilissimos civitatis et iure iurando civitatem obstringere sese neque obsides repetituros neque auxilium a populo Romano imploraturos neque recusaturos quo minus perpetuo sub illorum dicione atque imperio essent.
他们被这些战争和灾难所击垮,而他们此前无论因自己的勇武还是因罗马人民的款待与友谊,在高卢都是最有势力的,如今却被迫向塞夸尼人交出他们部落中最显贵的人作为人质,并用誓言约束他们的部落,承诺既不索回人质,也不向罗马人民求援,也不拒绝永远处于他们的统治和帝国之下。
§1.31.8Unum se esse ex omni civitate Haeduorum qui adduci non potuerit ut iuraret aut liberos suos obsides daret.
他自己是整个哈埃杜伊部落中唯一无法被说服去宣誓或交出自己孩子作为人质的人。
§1.31.9Ob eam rem se ex civitate profugisse et Romam ad senatum venisse auxilium postulatum, quod solus neque iure iurando neque obsidibus teneretur.
因为这个原因,他从部落中逃走,来到罗马元老院请求援助,因为只有他既不受誓言也不受人质的束缚。
§1.31.10Sed peius victoribus Sequanis quam Haeduis victis accidisse, propterea quod Ariovistus, rex Germanorum, in eorum finibus consedisset tertiamque partem agri Sequani, qui esset optimus totius Galliae, occupavisset et nunc de altera parte tertia Sequanos decedere iuberet, propterea quod paucis mensibus ante Harudum milia hominum XXIIII ad eum venissent, quibus locus ac sedes pararentur.
然而,战胜的塞夸尼人所遭遇的事情比战败的哈埃杜伊人还要凄惨,因为德意志人的国王阿里奥维斯图斯已经定居在他们的领土内,并占领了塞夸尼人三分之一的土地,而那是整个高卢最好的土地,现在他正命令塞夸尼人从另外三分之一的土地上撤离,因为几个月前有两万四千名哈鲁德斯人来到他那里,必须为他们准备地方和住所。
§1.31.11Futurum esse paucis annis uti omnes ex Galliae finibus pellerentur atque omnes Germani Rhenum transirent; neque enim conferendum esse Gallicum cum Germanorum agro neque hanc consuetudinem victus cum illa comparandam.
在几年之内,所有人都将被驱逐出高卢领土,所有的德意志人都会渡过莱茵河;因为既不能将高卢的土地与德意志人的土地相提并论,也不能将这边的生活方式与那边的相比。
§1.31.12Ariovistum autem, ut semel Gallorum copias proelio vicerit, quod proelium factum sit ad Magetobrigam, superbe et crudeliter imperare, obsides nobilissimi cuiusque liberos poscere et in eos omnia exempla cruciatusque edere, si qua res non ad nutum aut ad voluntatem eius facta sit.
而阿里奥维斯图斯一旦在战斗中击败了高卢人的军队(那场战斗发生在马格托布里加),便进行着傲慢和残酷的统治,要求最显贵者们的孩子作为人质,并在他们身上施加各种惩罚和酷刑,只要有任何事情没有按照他的点头或意愿办成。
§1.31.13Hominem esse barbarum, iracundum, temerarium: non posse eius imperia, diutius sustineri.
他是一个野蛮、易怒、鲁莽的人:他的统治再也无法忍受下去了。
§1.31.14Nisi quid in Caesare populoque Romano sit auxilii, omnibus Gallis idem esse faciendum quod Helvetii fecerint, ut domo emigrent, aliud domicilium, alias sedes, remotas a Germanis, petant fortunamque, quaecumque accidat, experiantur.
除非在凯撒和罗马人民那里能得到什么援助,否则所有高卢人都必须做赫尔维蒂人所做过的事,即迁出家园,寻找另一个住所,另一个远离德意志人的定居点,并尝试任何可能降临的命运。
Haec si enuntiata Ariovisto sint, non dubitare quin de omnibus obsidibus qui apud eum sint gravissimum supplicium sumat.
如果这些话被泄露给阿里奥维斯图斯,他们毫不怀疑他会对他那里的所有人质施以最严厉的惩罚。
§1.31.15Caesarem vel auctoritate sua atque exercitus vel recenti victoria vel nomine populi Romani deterrere posse ne maior multitudo Germanorum Rhenum traducatur, Galliamque omnem ab Ariovisti iniuria posse defendere.
凯撒无论是凭借他自己和军队的威信,还是凭借最近的胜利,或者是凭借罗马人民的名声,都能够阻止更多的德意志人群渡过莱茵河,并能保护整个高卢免受阿里奥维斯图斯的侵害。

词汇与语法注释

  1. 1.31.1idem princeps — 虽然 'idem' 形式上是单数主格,但由于后面引导的关系从句动词 'fuerant' 以及主句动词 'reverterunt', 'petierunt' 均为复数形式,此处它起到了复数作用,意为“先前(聚集的)相同的首领们”。
  2. 1.31.2non minus se id contendere et laborare ne ea quae dixissent enuntiarentur quam uti ea quae vellent impetrarent — 这是间接引语中的对格与不定式结构('se contendere et laborare')。表示努力或担心的动词 'contendere' 和 'laborare' 同时带两个从句:由 'ne' 引导的否定目的从句('ne... enuntiarentur')和由 'ut' 引导的肯定目的从句('ut... impetrarent'),两者通过 'non minus... quam...'(不亚于……/同样……)形成并列。
  3. 1.31.7recusaturos quo minus perpetuo sub illorum dicione atque imperio essent — 'recusaturos' 是间接引语中省略了 'esse' 的将来主动不定式。在表示拒绝的动词 'recusare' 之后,使用带虚拟式('essent')的 'quo minus' 从句,表示“不拒绝处于他们的统治之下”。
  4. 1.31.10peius victoribus Sequanis quam Haeduis victis accidisse — 这是以非人称动词 'accidit' 的不定式 'accidisse' 为核心的间接引语主句。比较级 'peius'(更坏的事)所针对的对象,分别由与格的 'victoribus Sequanis'(对获胜的塞夸尼人)和 'Haeduis victis'(对战败的哈埃杜伊人)来表示。
  5. 1.31.14nisi quid in Caesare populoque Romano sit auxilii — 'quid' 是不定代名词(在 'nisi' 后面省略了前缀 'ali-')。与其相关联的是部分属格 'auxilii'(援助),整个短语意为“如果在凯撒……那里得不到任何援助”。

引用这一段

凯撒, 高卢战记 §1.31.1-1.31.15. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0448.phi001.humanitext-lat2:1.31.1-1.31.15

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。