§1.26.1Ita ancipiti proelio diu atque acriter pugnatum est.
このように、二正面の戦闘において、長く激しく戦われた。
Diutius cum sustinere nostrorum impetus non possent, alteri se, ut coeperant, in montem receperunt, alteri ad impedimenta et carros suos se contulerunt.
我が軍の攻撃にこれ以上持ちこたえることができなくなると、一方は、以前に始めていたように山へと退却し、他方は、輜重(しじゅう)と自分たちの荷車のもとへと身を寄せた。
§1.26.2Nam hoc toto proelio, cum ab hora septima ad vesperum pugnatum sit, aversum hostem videre nemo potuit.
というのも、この戦闘全体において、第七時から夕方まで戦われたにもかかわらず、背を向けた(敗走する)敵を見た者は一人もいなかったからである。
§1.26.3Ad multam noctem etiam ad impedimenta pugnatum est, propterea quod pro vallo carros obiecerunt et e loco superiore in nostros venientes tela coiciebant et non nulli inter carros rotasque mataras ac tragulas subiciebant nostrosque vulnerabant.
夜遅くまで、輜重のところでもまた戦われた。 なぜなら、彼らは防壁の代わりに荷車を並べ、高い場所から、進撃してくる我が軍に向かって投槍を投げつけ、また、何人かは荷車や車輪の間からマタリス(ガリアの槍)やトラグラ(軽投槍)を突き出して我が軍の兵を負傷させていたからである。
§1.26.4Diu cum esset pugnatum, impedimentis castrisque nostri potiti sunt.
長く戦われた末に、我が軍は輜重と陣営を占領した。
Ibi Orgetorigis filia atque unus e filiis captus est.
そこではオルゲトリクスの娘と、息子のうちの一人が捕らえられた。
§1.26.5Ex eo proelio circiter hominum milia CXXX superfuerunt eaque tota nocte continenter ierunt [nullam partem noctis itinere intermisso];
その戦闘から約十三万人が生き残り、彼らはその夜全体を休みなく進み続け[夜のいかなる部分も行軍を中断することなく]、四日目にリンゴネス族の領土に到着した。
in fines Lingonum die quarto pervenerunt, cum et propter vulnera militum et propter sepulturam occisorum nostri [triduum morati] eos sequi non potuissent.
我が軍は、兵士たちの負傷のため、また戦死者の埋葬のために[三日間とどまったため]彼らを追撃することができなかったからである。
§1.26.6Caesar ad Lingonas litteras nuntiosque misit, ne eos frumento neve alia re iuvarent: qui si iuvissent, se eodem loco quo Helvetios habiturum.
カエサルは、リンゴネス族に対して、彼らを穀物やその他のもので援助しないようにとの書簡と使者を発した。 もし援助したならば、彼らをヘルウェティイ族と同じ立場とみなすというのである。
Ipse triduo intermisso cum omnibus copiis eos sequi coepit.
彼自身は三日間の間隔を置いて、全軍を率いて彼らの追撃を開始した。