§1.26.1Ita ancipiti proelio diu atque acriter pugnatum est.
就这样,在两面受敌的战斗中,双方进行了长时间而激烈的交战。
Diutius cum sustinere nostrorum impetus non possent, alteri se, ut coeperant, in montem receperunt, alteri ad impedimenta et carros suos se contulerunt.
当他们再也无法承受我军的猛攻时,一方开始像先前那样退往山上,另一方则退避到他们的辎重和马车处。
§1.26.2Nam hoc toto proelio, cum ab hora septima ad vesperum pugnatum sit, aversum hostem videre nemo potuit.
因为在整个这场战斗中,虽然从第七时一直打到傍晚,但没有一个人能看到退却(背向我军)的敌人。
§1.26.3Ad multam noctem etiam ad impedimenta pugnatum est, propterea quod pro vallo carros obiecerunt et e loco superiore in nostros venientes tela coiciebant et non nulli inter carros rotasque mataras ac tragulas subiciebant nostrosque vulnerabant.
直到深夜,在辎重处也发生了激烈的战斗,因为他们把马车排成壁垒,并从高处向开上来的我军士兵投掷武器,还有一些人在马车和车轮之间向下刺出高卢枪和轻标枪,击伤我军。
§1.26.4Diu cum esset pugnatum, impedimentis castrisque nostri potiti sunt.
在长时间的交战之后,我军占领了辎重和营地。
Ibi Orgetorigis filia atque unus e filiis captus est.
在那里,奥尔格托里克斯的女儿和他的一个儿子被俘虏了。
§1.26.5Ex eo proelio circiter hominum milia CXXX superfuerunt eaque tota nocte continenter ierunt [nullam partem noctis itinere intermisso]; in fines Lingonum die quarto pervenerunt, cum et propter vulnera militum et propter sepulturam occisorum nostri [triduum morati] eos sequi non potuissent.
那场战斗中约有十三万人幸存下来,他们整夜不停地赶路[没有因行军而中断夜间的任何部分];他们在第四天到达了林贡斯人的领地,因为我军由于士兵的伤势和对阵亡者的安葬[停留了三天],未能追击他们。
§1.26.6Caesar ad Lingonas litteras nuntiosque misit, ne eos frumento neve alia re iuvarent: qui si iuvissent, se eodem loco quo Helvetios habiturum.
凯撒向林贡斯人送去了信件和使者,警告他们不要用粮食或其他任何东西援助他们:并表示如果他们给予援助,他将把他们视同赫尔维蒂人一样对待。
Ipse triduo intermisso cum omnibus copiis eos sequi coepit.
他自己则在间隔三天之后,率领全部军队开始追击他们。