§1.27.1Helvetii omnium rerum inopia adducti legatos de deditione ad eum miserunt.
ヘルウェティイ族は、あらゆる物資の欠乏に駆られて、降伏に関する使節を彼のところに送った。
§1.27.2Qui cum eum in itinere convenissent seque ad pedes proiecissent suppliciterque locuti flentes pacem petissent, atque eos in eo loco quo tum essent suum adventum expectare iussisset, paruerunt.
彼ら(使節たち)が途中で彼(カエサル)に会い、その足元にひれ伏し、哀願するように語り、泣きながら和平を求めたとき、そして彼(カエサル)が、彼らにその時いた場所に留まって自分の到着を待つよう命じると、彼らは従った。
§1.27.3Eo postquam Caesar pervenit, obsides, arma, servos qui ad eos perfugissent, poposcit.
カエサルがそこに到着すると、人質、武器、そして彼らのもとに逃亡していた奴隷たちを要求した。
§1.27.4Dum ea conquiruntur et conferuntur, [nocte intermissa] circiter hominum milia VI eius pagi qui Verbigenus appellatur, sive timore perterriti, ne armis traditis supplicio adficerentur, sive spe salutis inducti, quod in tanta multitudine dediticiorum suam fugam aut occultari aut omnino ignorari posse existimarent, prima nocte e castris Helvetiorum egressi ad Rhenum finesque Germanorum contenderunt.
これらが捜し出され、集められている間に、[一夜が明けて]ウェルビゲヌスと呼ばれる地区の約六千人の人々が、武器が引き渡された後に処刑されるのではないかという恐怖に怯えたためか、あるいは、これほど多くの降伏者の群れの中にあっては、自分たちの逃亡が隠されるか、あるいは全く気付かれずに済むと考えたことによる、助かりたいという希望に駆られたためか、夜の初めにヘルウェティイ族の陣営から出発し、ライン川とゲルマニア人の領土へと急いだ。