[IDEM libro quinto responsorum. ] §25.3.7.prSi neget qui maritus fuisse dicitur matrimonium esse contractum eo, quod eam quae se uxorem fuisse dicit ancillam esse probare paratus sit, alimenta quidem liberis praestare interim compellendum, sin autem constiterit eam seruam fuisse, nihil ei, qui pascendos curauit, ex hoc praeiudicium generare respondi.
[동일한 저자, 답변록 제5권으로부터] 남편이었다고 전해지는 자가, 자신은 아내였다고 주장하는 여성이 노예 여성임을 증명할 준비가 되어 있다는 이유로 혼인이 체결되었음을 부인하는 경우, 그에게 우선은 자녀들에게 부양을 제공하도록 강제해야 하지만, 만약 그녀가 노예였음이 밝혀진다면, 이 사실은 자녀들을 부양하도록 조치한 그에게 아무런 불이익도 초래하지 않는다고 나는 답변했다.