§12.4.1in primis vero abundare debet orator exemplorum copia cum veterum, tum etiam novorum, adeo ut non ea modo, quae conscripta sunt historiis aut sermonibus velut per manus tradita, quaeque cotidie aguntur, debeat nosse, verum ne ea quidem, quae sunt a clarioribus poetis ficta, negligere.
특히 연설가는 옛것이든 새것이든 선례의 풍부한 축적을 갖추고 있어야 하며, 이는 역사에 기록되어 있거나 대화 속에서 손에서 손으로 전해지듯 내려온 것들, 그리고 매일 일어나는 일들을 알아야 할 뿐만 아니라, 더 저명한 시인들에 의해 창작된 것들조차 소홀히 해서는 안 될 정도여야 한다.
§12.4.2nam illa quidem priora aut testimoniorum aut etiam iudicatorum obtinent locum, sed haec quoque aut vetustatis fide tuta sunt aut ab hominibus magnis praeceptorum loco ficta creduntur.
왜냐하면 전자들은 진실로 증언이나 판결의 지위를 차지하지만, 후자들 역시 오래된 것의 신뢰성으로 보호받거나 위대한 이들에 의해 교훈을 대신하여 창작된 것이라 믿어지기 때문이다.
sciat ergo quam plurima;
그러므로 그는 가능한 한 많은 것을 알아야 한다.
unde etiam senibus auctoritas maior est, quod plura nosse et vidisse creduntur, quod Homerus frequentissime testatur.
이 때문에 노인들에게도 더 많은 것을 알고 보았다고 믿어지기에 더 큰 권위가 있는 것이며, 이는 호메로스가 아주 자주 증언하는 바이다.
sed non est exspectanda ultima aetas, cum studia praestent ut, quantum ad cognitionem pertinet rerum, etiam praeteritis saeculis vixisse videamur.
그러나 노년이 되기를 기다릴 필요는 없으니, 학문적 연구 덕분에 사물에 대한 인식에 관한 한 우리가 과거의 세기들에도 살았던 것처럼 보이게 되기 때문이다.