§2.5Sed aliquis sustinet nostra nec obstrepit.
然而,有人会说:“有人容忍我们的习惯,并不反对。
Hoc est igitur delictum, quod gentiles nostra noverunt, quod sub conscientia iniustorum sumus, quod beneficium eorum est, si quid operamur.
”但这正是罪过所在,因为异教徒知道了我们的私事,我们处于不义之人的知觉监视之下,我们所做的任何事情都成了他们的恩惠。
Non potest nescire qui sustinet, aut si celatur quia non sustinet, timetur.
容忍的人不可能不知道;或者,如果因为他不容忍而隐瞒,他就会被惧怕。
Cum autem scriptura utrumque mandet, et sine alterius conscientia et sine nostra pressura operari domino, nihil interest, in qua parte delinquas, aut in conscientiam mariti, si sit patiens, aut in conflictationem tui, dum vitatur impatiens.
然而,既然圣经同时命令这两件事——既要在他人不知情的情况下,又要在我们自己没有压力的情况下为主任职——那么你在哪一方面犯错都没有区别:要么是在丈夫容忍时违背他的知觉(泄露秘密),要么是在避开不容忍的丈夫时违背你自己的内心冲突。
Nolite, inquit, margaritas vestras porcis iactare, ne conculcent eas et conversi vos quoque evertant.
“不要,”圣经说,“把你们的珍珠丢在猪面前,恐怕它们践踏了珍珠,转过来咬你们。
Margaritae vestrae sunt etiam quotidianae conversationis insignia.
”你们的珍珠也是你们日常行为的标志。
Quanto curaveris ea occultare, tanto suspectiora feceris et magis captanda gentili curiositati.
你越是设法隐藏它们,就越会引起怀疑,越会引起异教徒的好奇心。
Latebisne tu, cum lectulum, cum corpusculum tuum signas, cum aliquid immundum flatu explodis, cum etiam per noctem exurgis oratum, et non magiae aliquid videberis operari? Non sciet maritus quid secreto ante omnem cibum gustes? et si sciverit panem, non illum credit esse qui dicitur? Et haec ignorans quisque rationem simpliciter sustinebit? sine gemitu? sine suspicione panis an veneni? Sustinent quidam, sed ut inculcent, ut illudant huiusmodi feminis, quarum arcana in periculum quod credunt reservent, si forte laedantur, sustinent, quarum dotes obiectione nominis mercedem silentii faciant, scilicet apud arbitrum speculatorem litigaturi.
当你给床铺、给自己的身体画十字作记号时,当你吹气驱除不洁之物时,甚至当你在夜间起来祷告时,你难道能隐瞒过去吗? 难道在他们看来,你不是在行某种巫术吗? 在吃任何食物之前,你秘密尝的是什么,丈夫会不知道吗? 如果他知道那是面包,他难道不相信那就是传闻中的那种东西吗? 在不知道这些理由的情况下,谁会毫无怨言地、毫不怀疑那是面包还是毒药地,仅仅予以容忍呢? 有些人确实容忍,但只是为了践踏、为了戏弄这类妇女,她们的秘密被保留下来,作为如果他们一旦被冒犯时用来惩罚她们的隐患。 他们容忍,是为了通过指控其基督徒身份,将她们的嫁妆作为保持沉默的口头筹码。 也就是说,他们准备在扮演监视者和裁判者的丈夫面前提起诉讼。
Quod pleraeque non providentes aut re excruciata aut fide perdita recognoscere consueverunt.
许多妇女没有预料到这一点,往往在财产被榨干或信仰丧失之后,才意识到这一事实。
§2.6Moratur dei ancilla cum laboribus alienis, et inter illos omnibus nominibus daemonum, omnibus sollemnibus regum, incipiente anno, incipiente mense, nidore turis agitabitur.
上帝的女仆生活在异教徒的劳碌之中,在他们中间,在魔鬼的每一个名字下,在国王的每一个节日里,在岁首、在月朔,她都会被香烛的烟气所困扰。
Et procedet de ianua laureata et lucernata, ut de novo consistorio libidinum publicarum, discumbet cum marito saepe in sodalitiis, saepe in popinis, et ministrabit nonnumquam iniquis, solita quondam sanctis ministrare, et non hinc praeiudicium damnationis suae agnoscet, eos observans quos erat iudicatura? Cuius manum desiderabit? de cuius poculo participabit? Quid maritus suus illi, vel marito quid ipsa cantabit? Audiet sane aliquid dei coenans de taberna.
她将从用月桂树和灯火装饰的门里走出来,仿佛走出公然纵欲的新所;她将经常和丈夫一起在社团里、在酒馆里共席,她有时还要伺候那些不义之人,而她曾经是习惯于伺候圣徒的。 她难道不应从此认清自己毁灭的先兆吗? 她竟然去迎合那些她本该审判的人。 她会渴望谁的手? 她会共饮谁的杯? 她丈夫会给她唱什么,或者她自己会给丈夫唱什么? 她在吃饭时,确实能听到一些关于上帝的事情,但那是来自酒馆。
De gehenna quae dei mentio? quae Christi invocatio? Ubi fomenta fidei de scripturarum interiectione? Ubi spiritus? Ubi refrigerium? Ubi divina benedictio? Omnia extranea, omnia inimica, omnia damnata, atterendae saluti a malo immissa.
从地狱中能有什么对上帝的提及? 能有什么对基督的呼求? 通过插入圣经的话语来滋养信仰的源泉在哪里? 圣灵在哪里? 安息在哪里? 上帝的祝福又在哪里? 一切都是异质的,一切都是敌对的,一切都是被定罪的,是恶者为了磨灭救恩而强加的。
§2.7Haec si illis quoque evenire possunt quae in matrimonio gentili fidem adeptae morantur, tamen excusantur, ut in ipsis deprehensae a deo, et iubentur perseverare et sanctificantur et spem lucrationis accipiunt.
如果这些事情也会发生在那些在异教婚姻中获得信仰并留下来的人身上,但她们是可以被宽恕的,因为她们是在这种状态下被上帝寻见的,她们被命令要坚持下去,她们被圣化,并获得了赢得丈夫的希望。
Si ergo ratum est apud deum matrimonium huiusmodi, cur non et prospere cedat, ut pressuris et angustiis et impedimentis et inquinamentis non ita lacessatur, habens iam ex parte divinae gratiae patrocinium? Nam et ad aliquam virtutem caelestem documentis dignationis alicuius vocatus ille de gentibus terrori est gentili, quo minus sibi obstrepat, minus insidiet, minus speculetur.
因此,如果这种婚姻在上帝面前是有效的,那么它为什么不能顺利进行,从而不受压迫、困苦、障碍和污秽的严重折磨呢? 因为她已经部分得到了神圣恩典的保护。 因为,那个因某种眷顾的证据而被召向某种属天美德的异教中人,对她的异教徒丈夫来说是一个敬畏的对象,使他对她的反对减少,阴谋减少,监视减少。
Sensit magnalia, vidit experimenta, scit meliorem factum; sic et ipse dei candidatus est timore.
他感受到了神迹,看到了证据,知道她变得更好了;因此,他自己也因畏惧而成为了上帝信仰的候选人。
Ita facilius huiusmodi lucro fiunt in quos dei gratia consuetudinem fecit.
这样,神圣恩典在他们身上形成习惯的人,就更容易被赢得。
Ceterum aliud est ultro et sponte in prohibita descendere.
然而,自愿和自发地堕入被禁止的事情中则是另一回事。
Quae domino non placent, utique dominum offendunt, utique a malo inferuntur.
不取悦主的事情,当然会冒犯主,当然是由恶者带来的。
Hoc signi erit, quod solis petitoribus placet nomen Christianum.
这将是一个征兆:只有求婚者才喜欢基督徒这个名字。
Ideo inveniuntur qui tales non exhorreant ut exterminent, ut abrapiant, ut a fide excludant.
因此,有些人并不害怕这样的妇女,而是为了毁灭她们、夺走她们、将她们排除在信仰之外。
Habes causam, qua non dubites nullum huiusmodi matrimonium prospere decurri, dum a malo conciliatur, a domino vero damnatur.
这就是为什么你不用怀疑这种婚姻绝不会有顺遂的结局,因为它是由恶者调停、却被主定罪的。