Humanitext Reader

特土良 · 致吾妻 §2.3-2.4

与异教徒通婚的罪过与信仰实践之阻碍

第 7 段,共 9 段 · 拉丁语

内容简介

作者论证了与异教徒结婚是玷污神殿的重罪,应当被逐出教会,并具体警告说,拥有不信的丈夫会严重阻碍基督徒的修行,如祷告、禁食、慈善和领圣餐等。

§2.3Haec si ita sunt, fideles gentilium matrimonia subeuntes stupri reos constat esse et arcendos ab omni communicatione fraternitatis, ex litteris apostoli dicentis cum eiusmodi ne cibum quidem sumendum.
如果这些情况属实,那么显然,步入异教徒婚姻的信徒便犯有奸淫之罪,并且必须被排除在兄弟会的一切交往之外,正如使徒的书信所说,对于这样的人,甚至不可与他一同进食。
Aut numquid tabulas nuptiales de illo apud tribunal domini proferemus, et matrimonium rite contractum allegabimus quod vetuit ipse? Non adulterium est quod prohibitum est, non stuprum est.
或者,难道我们要在主的审判台前出示关于那桩婚事的婚约书,并声称他亲自禁止的事情是依法缔结的婚姻吗? 难道被禁止的不是通奸,不是淫乱吗?
Extranei hominis admissio minus templum dei violat, minus membra Christi cum membris adulterae commiscet.
接纳外邦人(异教徒丈夫)难道就较少地玷污上帝的殿堂,或者较少地将基督的肢体与娼妓的肢体混合在一起吗?
Quod sciam, non sumus nostri, sed pretio empti, et quali pretio? sanguine dei.
据我所知,我们不属于自己,而是用重价买来的。 那是怎样的代价? 是上帝的血。
Laedentes igitur carnem istam eum laedimus de proximo.
因此,当我们伤害这肉体时,我们便是直接伤害了祂。
Quid sibi voluit ille qui dixit delictum quidem esse extranco nubere, sed minimum, cum alias seposita carnis iniuria ad dominum pertinentis omne delictum voluntarium in dominum grande est? Quanto enim potestas vitandi fuit, tanto contumaciae crimine oneratur.
那说与异教徒结婚虽是罪过、却只是极小罪过的人,究竟是什么意思呢? 要知道,即便把对属于主的肉体的冒犯撇开不谈,在其他方面,任何针对主的蓄意罪过都是重大的。 因为避免的分量有多大,抗命的罪责就有多重。
Recenseamus nunc cetera pericula aut vulnera, ut dixi, fidei ab apostolo provisa, non carni tantum, verum etiam et ipsi spiritui molestissima.
现在,让我们如前所述,盘点一下使徒所预见的信仰的其他危险或创伤,这些不仅对肉体,而且对灵魂本身也是极具干扰的。
Quis enim dubitet obliterari quotidie fidem commercio infideli? Bonos corrumpunt mores confabulationes malae: quanto magis et convictus et individuus usus? Quaevis mulier fidelis deum observet necesse est.
因为谁会怀疑,信仰在与不信者的交往中天天被磨灭呢? “滥交朋友,败坏好品德”:更何况是共同生活和不可分割的结合呢? 任何信主的妇女都必须敬畏上帝。
Et quomodo potest duobus dominis servire, domino et marito, adde gentili? Gentilem enim observando gentilia exhibebit, formam, exstructionem, munditias saeculares, blanditias turpiores, ipsa etiam matrimonii secreta maculosa, non ut penes sanctos officia sexus cum honore ipsius necessitatis, tanquam sub oculis dei modeste et moderate transigantur.
而她又如何能侍奉两个主人,即主和丈夫——更不用说是异教徒丈夫呢? 因为由于迎合异教徒,她将展现出异教的事物:容貌、妆饰、世俗的整洁、卑下的谄媚,甚至连婚姻自身的秘密也被污染,而不是像在圣徒中那样,性的义务在上帝的眼目之下,带着那不可避免之事的尊严,温和且克制地进行。
§2.4Sed viderit, qualiter viro officia pendat.
但她如何向丈夫履行义务,这是她自己的事。
Domino certe non potest pro disciplina satisfacere, habens in latere diaboli servum, procuratorem domini sui ad impedienda fidelium studia et officia, ut, si statio facienda est, maritus de die condicat ad balneas, si ieiunia observanda sunt, maritus eadem die convivium exerceat, si procedendum erit, numquam magis familiae occupatio obveniat.
然而在主面前,她绝对无法按照戒律履行职责,因为她的身边就有一个魔鬼的仆人,他主人的代理人,专为阻碍信徒的追求与义务而设,以至于,如果要进行守望祷告,丈夫却约在白天去浴场;如果要守禁食,丈夫却在当天大摆宴席;如果需要外出,家务的繁忙从来没有比这时更突出的。
Quis enim sinat coniugem suam visitandorum fratrum gratia vicatim aliena et quidem pauperiora quaeque tuguria circuire? Quis nocturnis convocationibus, si ita oportuerit, a latere suo adimi libenter feret? Quis denique sollemnibus Paschae abnoctantem securus sustinebit? Quis ad convivium dominicum illud, quod infamant, sine sua suspicione dimittet? Quis in carcerem ad osculanda vincula martyris reptare patietur? Iam vero alicui fratrum ad osculum convenire? aquam sanctorum pedibus offerre? de cibo, de poculo invadere, desiderare, in mente habere? Si pereger frater adveniat, quod in aliena domo hospitium? si cui largiendum erit, horreum, proma praeclusa sunt.
因为谁会允许自己的妻子为了拜访弟兄,逐街拜访陌生人、甚至是那些极度贫困者的简陋小屋呢? 如果有必要,谁会心甘情愿地容忍她为了夜间聚会而离开自己的身边呢? 最后,在逾越节(复活节)的盛典期间,谁能毫无顾忌地忍受她彻夜不归呢? 谁会不起疑心地打发她去参加他们所毁谤的那种主的爱餐呢? 谁会容许她溜进监狱,去亲吻殉道者的枷锁呢? 更不用说与某位弟兄见面行亲吻礼,为圣徒洗脚奉水,从食物和杯中分出并私自保留、渴望并心系于此。 如果有旅居的弟兄到来,在异教徒的家中能有什么接待? 如果要向谁施舍,谷仓和储藏室都已被锁上。

词汇与语法注释

  1. §2.3Non adulterium est quod prohibitum est, non stuprum est — 具有语法判断空间的难点。此句可理解为德尔图良模仿对方(与异教徒结婚的信徒)辩解而使用的反问或讽刺表达。直译为“被禁止的不是通奸,不是淫乱”,但在语境中意为“难道(他们认为)被禁止的不是通奸,不是淫乱吗(不,它与这些罪行一样严重)”。
  2. §2.3Gentilem enim observando gentilia exhibebit... non ut... transigantur — 复杂的长句结构。主句动词为 exhibebit,带有一系列并列的宾语(formam, exstructionem...)。后半句 non ut... transigantur 是由 ut 加虚拟式被动动词 transigantur 构成的否定目的或结果从句,意为“而不像……那样进行”,用以与基督徒之间健康的婚姻生活形成鲜明对比。
  3. §2.4Sed viderit — 使用三人称单数虚拟式完成时(或将来完成时直说式) viderit 的习惯表达,意为“由她自己去看着办”或“那是她自己的事”。在这里,它表现了德尔图良对妻子向其异教徒丈夫履行日常义务一事暂时保留判断的态度。
  4. §2.4de cibo, de poculo invadere, desiderare, in mente habere — 含有省略的难点表达。这些不定式短语承接前文的 Quis patietur...(谁会容许……)。这里暗指当时信徒将圣餐的面包和杯悄悄带回家中(家庭内领圣餐)的习惯,追问异教徒丈夫是否会容许妻子“从(圣餐的)食物和杯中私自保留、渴望并心系于此”。

引用这一段

特土良, 致吾妻 §2.3-2.4. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:stoa0276.stoa002.humanitext-lat1:2.3-2.4

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。