Humanitext Reader

特土良 · 致吾妻 §2.2

禁止新结异教婚姻与保罗经文的辨正

第 6 段,共 9 段 · 拉丁语

内容简介

作者谴责了一名基督徒妇女与异教徒结婚的案例,阐释了使徒保罗的话,并阐明了婚后皈依与新结异教婚姻之间的区别。

§2.2Igitur cum quaedam istis diebus nuptias suas de ecclesia tolleret ac gentili coniungeretur, idque ab aliis retro factum recordarer, miratus aut ipsarum petulantiam aut consiliariorum praevaricationem, quod nulla scriptura eius facti licentiam profert, Numquid, inquam, de illo capitulo sibi blandiuntur primae ad Corinthies, ubi scriptum est: Si quis fratrum infidelem habet uxorem, et illa matrimonio consentit, ne dimittat eam: simfliter mulier fidelis infideli nupta, si consentaneum maritum experitur, ne dimiserit eum; sanctificatur enim infidelis vir a fideli uxore et infidelis uxor a fideli marito; ceterum immundi essent filii vestri? Hanc monitionem fors de fidelibus iunctis simpliciter intellegendo putent etiam infidelibus nubere licere.
因此,最近有一位妇女把她的婚事从教会中撤出,与一个异教徒结合,而我记得以前也有人这样做过,我不禁对她们自己的放纵或其顾问的失职感到惊讶,因为没有任何圣经为这种行为提供许可。 我说:“难道她们不是用《哥林多前书》中的那一章来自我宽慰吗? 那里写着:‘如果哪位弟兄有不信的妻子,妻子也同意维持婚姻,就不要离弃她;同样,信主的妇女嫁给不信的丈夫,如果发现丈夫顺从,就不要离弃他;因为不信的丈夫因信主的妻子而被圣化,不信的妻子也因信主的丈夫而被圣化;否则,你们的儿女就是不洁净的。 ’”她们或许把这一劝诫单纯地理解为针对已经结合的信徒,从而认为也可以与不信者结婚。
Qui ita interpretatur, absit ut sciens se circumscribat.
如此解释的人,绝不可知而自欺。
Ceterum manifestum est scripturam istam eos fideles designare qui in matrimonio gentili inventia dei gratia fuerint, secundum verba ipsa.
此外,根据经文本身,显然这处圣经是指那些在异教婚姻中被上帝的恩典所寻得的信徒。
Si quis, inquit, fidelis uxorem habet infidelem.
“若有信徒,”它说,“有不信的妻子。
Non dicit, Uxorem ducit infidelem.
”它并没有说,“娶不信的妻子”。
Ostendit iam in matrimonio agentem mulieris infidelis mox gratia dei conversum perseverare cum uxore debere, scilicet propterea, ne qui fidem consecutus putaret sibi divertendum esse ab aliena iam et extranea quodammodo femina.
它表明,一个已经与不信的妻子过着婚姻生活,并很快被上帝的恩典改变信仰的人,应当与妻子坚守在一起,这显然是为了不让获得信仰的人认为,自己必须与如今在某种程度上已经成为外人和陌生人的妇女离婚。
Adeo et rationem subicit, in pace nos vocari ad dominum deum et posse infidelem a fideli per usum matrimonii lucrifieri.
因此,他也说明了理由:我们在平安中被召归于主上帝,而不信者可以通过婚姻的交往被信徒所感化。
Ipsa etiam clausula hoc ita intellegendum esse confirmat, Ut quisque, ait, vocatur a domino, ita perseveret.
结尾本身也证实了应当这样理解:“各人,”他说,“蒙主怎样呼召,就当怎样行。
Vocantur autem gentiles, opinor, non fideles.
”但我认为,被呼召的是异教徒,而不是信徒。
Quod si de fidelium tantum matrimonio pronuntiasset absolute, permiserat sanctis vulgo nubere.
然而,如果他仅仅无条件地对信徒的婚姻做出宣告,他就会允许圣徒与任何人结婚。
Si vero permiserat, nunquam tam diversam atque contrariam permissui suo pronuntiationem subdidisset, dicens: Mulier defuncto viro libera est; cui vult nubat, tantum in domino.
但如果他允许了,他就绝不会在后面加上一个与他的许可如此不同且相反的宣告,说:“丈夫死了,妻子就自由了;她愿意嫁给谁就嫁给谁,只要在主内。
Hic certe nihil retractandum est; nam de quo retractari potuisset, spiritus cecinit: Ne quod ait, Cui velit nubat, male uteremur, adiecit, Tantum in domino, id est in nomine domini, quod est indubitate Christiano.
”这里确实没有什么可争议的;因为对于可能引起争议的事情,圣灵已经宣告了:为了不让我们滥用他所说的“她愿意嫁给谁就嫁给谁”,他加上了“只要在主内”,也就是说,在主的名里,这无疑是指基督徒。
Ille igitur spiritus sanctus, qui viduas et innuptas integritati perseverare mavult, qui nos ad exemplum sui hortatur, nullam aliam formam repetundarum nuptiarum nisi in domino praescribit, huic soli condicioni continentiae detrimenta concedit: Tantum, inquit, in domino.
因此,那宁愿寡妇和未婚者保持纯洁,并劝勉我们以其为榜样圣灵,除了在主内,没有规定任何其他再婚的形式,并且只对这一条件让步,允许节制的损失,他说:“只要在主内”。
Adiecit pondus legi suae, Tantum.
他为自己的法律增加了分量:“只要”。
Quo sono et modo enuntiaveris dictum istud, onerosum est: et iubet et suadet, et praecipit et hortatur, et rogat et comminatur.
无论你以何种声音和方式宣读这句话,它都是沉重的:它既命令又劝告,既规定又勉励,既恳求又威胁。
Districta, expedita sententia est, et ipsa sui brevitate facunda.
这句话是严厉的、明晰的,因其自身的简练而富有雄辩。
Sic solet divina vox, ut statim intellegas, statim observes.
神的声音通常就是这样,让你立刻理解,立刻遵守。
Quis enim non intellegere possit multa pericula et vulnera fidei in huiusmodi nuptiis, quas prohibet, apostolum providisse, et primo quidem carnis sanctae in carne gentili inquinamentum praecavisse? Hoc loco dicit aliquis, Quid ergo refert inter eum qui in matrimonio gentili a domino allegitur et olim id est ante nuptias fidelem, ut non proinde carni suae caveant, cum alter a nuptiis infidelis arceatur, alter in eis perseverare iubeatur? cur, si a gentili inquinamur, non ille diiungitur, quemadmodum iste non obligatur? Respondebo, si spiritus dederit, ante omnia allegans dominum magis gratum habere matrimonium non contrabi quam omnino disiungi: denique divortium prohibet, nisi stupri causa, continentiam vero commendat.
因为谁能不理解,使徒在禁止此类婚姻时,已经预见到了信仰的许多危险和创伤,并且首先防范了圣洁的肉体在异教徒的肉体中受到污染? 在这一点上有人会说:“那么,在异教婚姻中被主选召的人,与很久以前即在婚前就已是信徒的人,他们之间有什么区别,以至于他们不应该同样防范自己的肉体,而是一方被禁止与不信者结婚,另一方却被命令在其中坚守? 为什么,如果我们被异教徒污染,前者不被分离,正如后者不被束缚一样? ”如果圣灵允许,我将予以回答,首先表明主更乐意看到不缔结婚姻,而不是彻底拆散;总之,除了因淫乱的缘故,他禁止离婚,却赞美节制。
Habeat igitur ille perseverandi necessitatem, hic porro etiam non nubendi potestatem.
因此,让前者有坚守的必要,而让后者更有不结婚的权利。
Tunc si secundum scripturam qui in matrimonio gentili a fide deprehendentur, propterea non inquinantur, quia cum ipsis alii quoque sanctificantur, sine dubio isti qui ante nuptias sanctificati sunt, si extraneae carni commisceantur, sanctificare eam non possunt in qua non sunt deprehensi.
那么,如果根据圣经,在异教婚姻中被信仰寻得的人,之所以不被污染,是因为他人也与他们一同被圣化,那么毫无疑问,那些在婚前已被圣化的人,如果与外人的肉体混合,就无法圣化他们未曾在其中被寻得的肉体。
Dei autem gratia illud sanctificat quod invenit.
而上帝的恩典只圣化它所寻得的。
Ita quod sanctificari non potuit, immundum est: quod immundum est, cum sancto non habet partem, nisi ut de suo inquinet et occidat.
因此,无法被圣化的就是不洁的;不洁的与圣洁的无份,除非用它自己的不洁来污染并杀害圣洁。

词汇与语法注释

  1. 2.2fors — 此处的 "fors" 被用作副词,代替古典拉丁语中的 "fortasse"(或许、可能)。
  2. 2.2permiserat — 虽然使用了直陈式过去完成时,但此处用以代替虚拟式过去完成时,表示过去与事实相反的结果(“他本会允许”)。
  3. 2.2in qua non sunt deprehensi — 先行词是 "extraneae carni",关系从句意为“在其[肉体/配偶]中,他们(在皈依时)未曾被(上帝)寻得”。这与在已婚状态下获得信仰的情况形成对比。

引用这一段

特土良, 致吾妻 §2.2. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:stoa0276.stoa002.humanitext-lat1:2.2

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。