Humanitext Reader

特土良 · 致吾妻 §2.1

主内再婚的条件与使徒劝告和命令的区别

第 5 段,共 9 段 · 拉丁语

内容简介

作者考虑到人类的软弱,提出了再婚的规则(仅在主内结婚),同时担心这一讨论会成为让妻子偏离节制的诱惑,并阐明了使徒的“劝告”与“命令”之间的区别。

§2.1Proxime tibi, dilectissima in domino conserva, quid feminae sanctae matrimonio quacumque sorte adempto sectandum sit, ut potui prosecutus sum.
我最亲爱的主内同工,不久前,对于因任何命运而失去婚姻的圣洁妇女应当追求什么,我已经尽我所能地进行了论述。
Nunc ad secunda consilia convertamur, respectu humanae infirmitatis, quarundam exemplis admonentibus, quae divortio vel mariti excessu ablata continentiae occasione non modo abiecerunt opportunitatem tanti boni, sed ne in nubendo quidem rursum disciplinae meminisse voluerunt, ut in domino potissimum nuberent.
现在,考虑到人类的软弱,让我们转向第二种建议,因为某些妇女的例子正警告着我们:她们在因离婚或丈夫去世而获得节制的机会时,不仅抛弃了如此巨大之善的机会,甚至在再婚时,都不愿记住那项规律,即应当最要在主内结婚。
Itaque mihi confusus est animus, ne, qui nuper te ad univiratus et viduitatis perseverantiam hortatus sim, nunc mentione nuptiarum proclivium tibi labendi oblationem faciam.
因此,我的心焦虑不安,唯恐我这个不久前还劝勉你坚持从一而终和守寡的人,如今却因提及婚姻,反倒为你提供了滑落的下坡路。
Quod si integre sapis, certe scis id servandum tibi esse quod sit utilius.
但如果你完全贤明,你当然知道,那更有益的事物才是你应当持守的。
Quod vero difficile est, et non sine necessitatibus, et hoc maximum propositum vitae, subresedi; nec mihi de isto quoque referendi ad te causae fuissent, nisi graviorem iam sollicitudinem comprehendissem.
然而,对于那艰难的、并非没有难处的事,以及这作为人生的最大目标,我已经放宽了要求;若不是我已经抱有更深的忧虑,我本来也没有理由向你提及这件事。
Nam quanto grandis est continentia carnis, quae viduitati ministrat, tanto, si non sustineatur, ignoscibile videri potest.
因为,为守寡服务的肉体节制是多么伟大,如果无法坚持,它看起来就有多么值得宽恕。
Difficilium enim facilis est tunc venia.
因为在那时,对艰难之事的宽恕是容易的。
Quanto autem nubere in domino perpetrabile est, uti nostrae potestatis, tanto culpabilius est non observare quod possis.
然而,在主内结婚是多么容易实行——作为我们力所能及的事——那么不遵守你所能做到的,就越发是有罪的。
Eo accedit quod apostolus de viduis quidem et innuptis, ut ita permaneant, suadet, cum dicit, Cupio autem omnes meo exemplo perseverare: de nubendo vero in domino, cum adicit, Tantum in domino, iam non suadet, sed exerte iubet.
此外,使徒在谈到寡妇和未婚者时,确实劝告她们保持现状,他说:“我愿意众人像我一样坚持”;但在谈到在主内结婚时,他加上“只需在主内”,此时他已不再是劝告,而是明确地命令。
Igitur in ista maxime specie, nisi obsequimur, periclitamur; quia suasum impune quis neglegat quam iussum, quod illud de consilio veniat et voluntati proponatur, hoc autem de potestate descendat et necessitati obligetur, illic libertas, hic contumacia delinquere videatur.
因此,特别是在这一点上,我们若不顺从,就会面临危险;因为人可以免受惩罚地忽略劝告,却不能忽略命令,因为前者来自建议并提交给意志,而后者来自权柄并受义务约束;在前者中似乎是自由在犯错,而在后者中似乎是悖逆在犯错。

词汇与语法注释

  1. 2.1ablata continentiae occasione — 手稿中的 `ablata`(被剥夺)在上下文语境中极有可能是 `oblata`(被提供)的误写。它指的是那些尽管因离婚或丧偶而“获得了节制机会”,却依然选择再婚的女性。
  2. 2.1proclivium tibi labendi oblationem — `proclivium` 是中性名词(下坡、倾斜),带有动名词属格 `labendi`(滑落),并与名词 `oblationem`(提供)连用。该短语意为“提供滑落的下坡路”,反映了作者担心提及再婚会成为她偏离节制的契机。
  3. 2.1subresedi — `subresideo`(停下、退让)的完成时。在此,它表示让步,承认保持节制的极大艰难,并从前一章的严格要求中暂时“退让、放宽要求(即讨论再婚这一次善的选择)”。
  4. 2.1suasum impune quis neglegat quam iussum — 省略了比较级副词(如 `magis` 或 `facilius`)的 `... quam` 句型。`suasum` 与 `iussum` 分别是完成分词的中性单数名词化(“被劝告的事”与“被命令的事”)。它表达了一种人类心理:“人更容易(免受惩罚地)忽略被劝告的事,而非被命令的事。”

引用这一段

特土良, 致吾妻 §2.1. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:stoa0276.stoa002.humanitext-lat1:2.1

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。