§1.7Nobis continentia ad instrumentum aeternitatis demonstrata est a domino salutis, ad testimonium fidei, ad commendationem carnis istius exhibendae superventuro indumento incorruptibilitatis, ad sustinendam novissime voluntatem dei.
对我们而言,节制已被救恩的主示为通往永恒的工具、信仰的见证,以及作为这肉体在披上即将到来的不朽衣裳时被推荐的凭据,并最终为了维持神的旨意。
Super haec enim recogites, moneo, neminem non ex dei voluntate de saeculo educi, si ne folium quidem ex arbore sine dei voluntate delabitur.
因为在这些之上,我劝你思考:如果连树上的一片叶子没有神的旨意都不会落下,那么就没有一个人不是凭着神的旨意而离开这世界的。
Idem qui nos mundo infert, idem et educat necesse est.
那将我们带入世界的那位,也必然会将我们带离。
Igitur defuncto per dei voluntatem viro etiam matrimonium dei voluntate defungitur.
因此,当丈夫因神的旨意而去世时,婚姻也因神的旨意而终结。
Quid tu restaures cui finem deus posuit? Quid libertatem oblatam tibi iterata matrimonii servitute fastidis? Obligatus es, inquit, matrimonio, ne quaesieris solutionem: solutus es matrimonio, ne quaesieris obligationem.
神已赋予终结的事物,你为何要重建? 你为何要用重复的婚姻奴役来厌弃赐予你的自由? 使徒说:“你受婚姻束缚吗? 不要寻求释放。 你从婚姻中释放了吗? 不要寻求束缚。
Nam etsi non delinquas renubendo, carnis tamen pressuram subsequi dicit.
”因为即使你因再婚而不算犯罪,但他还是说肉体的苦难会随之而来。
Quare facultatem continentiae, quantum possumus, diligamus, quam primum obvenerit, inbibamus, ut quod in matrimonio non valuimus, in viduitate sectemur.
因此,我们当尽可能地热爱节制的机会,一旦它来临就立即吸纳,以便我们在婚姻中未能做到的,能在寡居中去追求。
Amplectenda occasio est quae adimit quod necessitas imperabat.
我们应当拥抱这个夺走义务所强迫之物的机会。
Quantum detrahant fidei, quantum obstrepant sanctitati nuptiae secundae, disciplina ecclesiae et praescriptio apostoli declarat, cum digamos non sinit praesidere, cum viduam adlegi in ordinem nisi univiram non concedat.
第二段婚姻对信仰有多大的损害,对圣洁有多大的阻碍,教会的规律和使徒的规定已经表明了:因为他不允许两次结婚的人担任领导,也不允许未亡人被选入这一阶层,除非她只嫁过一个丈夫。
Aram enim dei mundam proponi oportet.
因为神的祭坛应当保持洁净地呈现。
Tota illa ecclesiae candida de sanctitate describitur.
教会那整个洁白的群体都是基于圣洁而被描绘的。
Sacerdotium viduitatis et caelibatum est apud nationes.
未亡人的祭司职分和独身在异教徒中也存在,这无疑是因为魔鬼的竞争。
Pro diaboli scilicet aemulatione. Regem saeculi, Pontificem Maximum, rursus nubere nefas est.
这世俗的王,即大祭司,再次结婚是被视为大逆不道的。
Quantum deo sanctitas placet, cum illam etiam inimicus affectat? non utique ut alicuius boni affinis, sed ut dei domini placita cum contumelia affectans.
圣洁是多么取悦神啊,因为连仇敌都在追求它——当然,这绝非因为他与任何善有关,而是出于侮辱而觊觎主神所喜悦的事物。
§1.8Nam de viduitatis honoribus apud deum uno dicto eius per prophetam expeditum est: Iuste facito viduae et pupillo, et venite nite disputemus, dicit dominus.
因为关于在神面前守寡的荣耀,主通过先知用一句话就说明白了:“给寡妇和孤儿伸张正义,你们来,我们彼此辩论,主说。
Duo ista nomina, in quantum destituta auxilio humano, in tantum divinae misericordiae exposita, suscipit tueri pater omnium.
”这两个名字,因失去人间的帮助有多深,暴露在神的慈悲之下就有多深,万物的父亲自承担起保护她们的责任。
Vide, quam ex aequo habetur qui viduae benefecerit, quanti est vidua ipsa, cuius assertor cum domino disputabit! Non tantum virginibus datum, opinor.
看吧,那善待寡妇的人被看得与神多么平等,寡妇自身又是多么贵重,因为她的辩护者将与主进行辩论! 我想,这并没有同样赋予贞女们。
Licet in illis integritas solida et tota sanctitas de proximo visura sit faciem dei, tamen vidua habet aliquid operosius, quia facile est non appetere quod nescias et aversari quod desideres nunquam.
虽然在她们身上,完整的无暇和全部的圣洁将在极近处目睹神的荣面,但未亡人却有着更为艰巨的付出,因为不渴望自己不知道的事物,以及避开从未向往过的事物是容易的。
Gloriosior continentia quae ius suum sentit, quae quid viderit novit.
那能感受到自己的权利、知道自己曾见过什么的节制更为荣耀。
Poterit virgo felicior haberi, at vidua laboriosior: illa, quod bonum semper habuit, ista, quod bonum sibi invenit; in illa gratia, in ista virtus coronatur.
贞女可能被认为更幸福,但未亡人则更为劳苦:前者是因为她始终拥有的善,后者是因为她为自己找到了善;在前者身上,恩典获得冠冕,在后者身上,美德获得冠冕。
Quaedam enim sunt divinae liberalitatis, quaedam nostrae operationis.
因为有些事物属于神的慷慨,有些则属于我们自己的行事。
Quae a domino indulgentur, sua gratia gubernantur; quae ab homine captantur, studio perpetrantur.
凡主所赐予的,皆由祂的恩典所引导;凡由人所谋求的,皆由热忱所成就。
Stude igitur ad virtutem continentiae, quae pudori procurat, sedulitati, quae vagas non facit, frugalitati, quae saeculum spernit.
因此,当致力于节制的德行,它能照料贞洁;致力于勤勉,它不使人流荡;致力于质朴,它鄙视世俗。
Convictus atque colloquia deo digna sectare, memor illius versiculi sanctificati per apostolum: Bonos corrumpunt mores congressus mali.
当追求配得上神的交往和谈话,谨记那句被使徒圣化的诗句:“不良的交往败坏美好的品德。
Loquaces, otiosae, vinosae, curiosae contubernales vel maxime proposito viduitatis officiunt.
”那些多嘴的、闲散的、好酒的、好管闲事的同伴,最会妨碍守寡的志向。
Per loquacitatem irrepunt verba pudoris inimica, per otium a severitate deducunt, per vinolentiam quidvis mali insinuant, per curiositatem aemulationem libidinis convehunt.
通过多嘴,仇视贞洁的言语会悄悄潜入;通过闲散,她们使人偏离严谨;通过酗酒,她们灌输任何恶行;通过管闲事,她们带来对情欲的争竞。
Nulla huiusmodi feminarum de bono univiratus loqui novit.
这类妇人中没有一个懂得谈论从一而终的美好。
Deus enim illis, ut sit apostolus, venter est, ita et quae ventri propinqua.
因为对她们而言,正如使徒所说,她们的神就是肚子,同样地,那些靠近肚子的事物也是她们的神。
Haec tibi iam hinc commendo, conserva carissima, post apostolum quidem ex abundanti pertractata, sed tibi etiam solatio futura, quod meam memoriam, si ita evenerit, in illis frequentabis.
我从现在起就将这些叮嘱你,我最亲爱的伴侣——在使徒之后,这些话虽已有多余的详述,但也必将成为你的安慰,因为如果事情发生了,你将在这些话中频繁地重温对我的记忆。