Humanitext Reader

特土良 · 致吾妻 §1.5-1.6

摒弃生育后代的借口与异教节制的范例

第 3 段,共 9 段 · 拉丁语

内容简介

作者驳斥了为了繁衍后代而结婚的借口,指出了末日临近时抚养子女的负担。此外,他引用异教女祭司严守贞洁的例子,敦促基督徒守寡者不再结婚,保持节制。

§1.5Adiciunt quidem sibi homines causas nuptiarum de sollicitudine posteritatis et liberorum amarissima voluptate.
人们确实会因为对子嗣的担忧以及拥有子女那极度苦涩的快乐,而为自己增加结婚的理由。
Nobis otiosum est.
但对我们而言,这是多余的。
Nam quid gestiamus liberos gerere, quos cum habemus, praemittere optamus, respectu scilicet imminentium angustiarum, cupidi et ipsi iniquissimo isto saeculo eximi et recipi apud dominum, quod etiam apostolo votum fuit? Nimirum necessaria suboles servo dei.
因为我们为什么渴望生养子女呢? 当我们拥有他们时,鉴于即将来临的苦难,我们反倒希望他们先于我们离世。 而我们自己也渴望从这个极不公正的世上解脱,并被主接纳,这同样是使徒的愿望。 毫无疑问,对于神的仆人来说,子嗣是必不可少的。
Satis enim de salute nostra securi sumus, ut liberis vacemus: quaerenda nobis onera sunt quae etiam a gentilium plerisque vitantur, quae legibus coguntur, quae parricidiis expugnantur, nobis demum plurimun importuna, quantum fidei periculosa.
难道我们对自己的救赎已经如此放心,以至于有闲暇去关注子女了吗? 我们难道必须去寻求那些连大多数异教徒都避之不及、被法律所强迫、被杀婴所摆脱的负担吗? 这些负担对我们而言是极不方便的,正如它们对信仰是危险的一样。
Cur enim dominus Vae praegnantibus et nutricantibus cecinit, nisi quia filiorum impedimenta testatur in illa die expeditionis incommodum futura? Ea utique nuptiis imputantur.
因为主为什么预言说“怀孕的和哺乳的有祸了”,难道不是因为祂证明了子女的阻碍在那个离去的日子里将成为不便吗? 这些事情确实归咎于结婚。
Istud autem ad viduas non pertinebit.
但这将与守寡者无关。
Ad primam angeli tubam expeditae prosilient, quamcunque pressuram persecutionemque libere perferent, nulla in utero, nulla in uberibus aestuante sarcina nuptiarum.
在天使的第一声号角响起时,她们将毫无累赘地跃出,自由地忍受任何压力和迫害,胎中或乳房上没有任何因结婚而发热的负担。
Igitur sive carnis, sive saeculi, sive posteritatis gratia nubitur, nihil ex istis necessitatibus competit dei servis, ut non satis habeam semel alicui earum succubuisse et uno matrimonio omnem concupiscentiam huiusmodi expiasse.
因此,无论是为了肉体、为了世俗,还是为了子嗣而结婚,这些需要没有一个适用于神的仆人,以至于我不应该认为,曾经屈服于其中之一,并通过一次婚姻赎清了所有此类私欲就已经足够了。
Nubamus quotidie, et nubentes a die illo timoris deprehendamur ut Sodoma et Gomorrha.
难道我们要天天结婚,并且在那个恐惧的日子来临时,正因结婚而被捕获,就像所多玛和俄摩拉那样吗?
Nam illic non utique nuptias et mercimonia solummodo agebant, sed cum dicit, Nubebant et emebant, insigniora ipsa carnis et saeculi vitia denotat, quae a divinis disciplinis plurimum avocent, alterum per lasciviendi voluptatem, alterum per adquirendi cupiditatem.
因为在那些地方,他们确实不仅仅是进行婚姻和贸易,而是当圣经说“他们娶妻、购买”时,它指的是肉体和世俗更显著的恶行,这些恶行最能使人脱离神圣的教导,前者通过纵欲的快乐,后者通过获取的贪婪。
Et tamen illa tunc caecitas longe a finibus saeculi habebatur.
然而,那时的盲目还被认为远离世俗的终结。
Quid ergo fiet, si quae olim detestabilia sunt penes deum, ab iis nos nunc arceat? Tempus, inquit, in collecto est.
那么,如果神现在阻止我们去接触那些曾经在祂眼中可憎的事物,将会发生什么呢? 圣经说:“时候缩短了。
Superest ut qui matrimonia habent tamquam non habentes agant.
”剩下的就是,那些有婚姻的人要像没有的一样行事。
§1.6Quod si hi qui habent obliterare debent quod habent, quanto magis non habentes prohibentur repetere quod non habent, ut cuius maritus de rebus abiit, exinde requiem sexui suo nubendi abstinentia iniungat, quam pleraeque gentilium feminarum memoriae carissimorum maritorum parentant.
但是,如果那些拥有婚姻的人应该抹去他们所拥有的,那么那些没有婚姻的人难道不是更被禁止去重新寻求他们所没有的吗? 因此,凡是丈夫已离开人世的妇人,从此应当通过节制婚姻,给自己的性别施加安息,这也是大多数异教妇女为了纪念她们最亲爱的丈夫而献上的。
Cum quid difficile videtur, difficiliora alios obeuntes recenseamus.
当某事显得困难时,让我们回顾一下其他正在经历更困难事情的人。
Quot enim sunt, qui statim a lavacro carnem suam obsignant? quot item qui consensu pari inter se matrimonii debitum tollunt, voluntarii spadones pro cupiditate regni caelestis? Quodsi salvo matrimonio abstinentia toleratur, quanto magis adempto? Credo enim difficilius salvum derelinqui quam amissum non desiderari.
因为有多少人在刚接受洗礼后便封印了自己的肉体? 又有多少人同样通过双方的同意,废除了彼此之间的夫妻义务,为了对天国的渴望而成为自愿的阉人? 但如果婚姻完整时节制尚能被忍受,那么婚姻被夺走时岂不更是如此? 因为我相信,放弃完整的婚姻,比不去渴望已失去的婚姻要困难得多。
Durum plane et arduum satis continentia sanctae feminae post viri excessum dei causa, cum gentiles satanae suo et virginitatis et viduitatis sacerdotia perferant? Romae quidem quae ignis illius inextinguibilis imaginem tractant, auspicia poenae suae cum ipso dracone curantes de virginitate censentur.
难道为了神,圣洁的妇女在丈夫去世后保持节制,显然是困难且足够艰巨的吗? 要知道异教徒为了他们自己的撒旦,尚且能承受守贞和守寡的祭司职分。 确实,在罗马,那些看管那不灭之火象征的人(维斯塔贞女)被评定为贞女,她们与那条龙一起关切着自己受罚的预兆。
Achaeae Iunoni apud Aegium oppidum virgo sortitur, et quae Delphis insaniunt, nubere nesciunt.
在艾吉乌姆镇,一位处女通过抽签被选给阿开亚的朱诺,而在德尔斐狂乱的女人们则不知结婚为何物。
Ceterum viduas Africanae Cereri adsistere scimus, durissima quidem oblivione a matrimonio allectas.
此外,我们知道未亡人们侍奉着非洲的刻瑞斯,她们确实是被对婚姻极其残酷的遗忘所吸引而来侍奉的。
Nam manentibus in vita viris non modo decedunt, sed et alias eis utique ridentibus loco suo insinuant, adempto omni contactu usque ad osculum filiorum, et tamen durante usu perseverant in tali viduitatis disciplina, quae pietatis etiam sanctae solatia excludit.
因为在她们的丈夫还活着的时候,她们不仅离开他们,甚至在丈夫们微笑默认的情况下,让其他女人代替自己的位置,被剥夺了一切接触,甚至包括对子女的亲吻;然而,只要这一习俗持续,她们就坚持这种守寡的规律,这种规律甚至排除了神圣之爱的慰藉。
Haec diabolus suis praecepit, et auditur.
魔鬼将这些命令给了他自己的人,并且得到了顺从。
Provocat nimirum dei servos continentia suorum, quasi ex aequo.
毫无疑问,他通过自己人的节制向神的仆人发起挑战,仿佛平起平坐一般。
Continent etiam gehennae sacerdotes.
甚至地狱的祭司们也在实行节制。
Nam invenit quomodo homines etiam in bonis sectationibus perderet, et nihil apud eum refert alios luxuria, alios continentia occidere.
因为魔鬼已经找到了如何在善意的追求中也毁灭人类的方法,对他来说,是用纵欲杀死一些人,还是用节制杀死另一些人,都没有区别。

词汇与语法注释

  1. 1.5quos cum habemus, praemittere optamus — 动词 praemittere 字面意思是“先遣送”,但在这里指的是“让(孩子们)先于自己离世”或“将他们提前送往天堂”。这表达了在预期即将来临的末世苦难时,父母一种反常而悲痛的心愿。
  2. 1.5Nimirum necessaria suboles servo dei — 由 Nimirum(无疑,确实)引导的这一句话,被理解为对世俗主张(即留后代对基督徒是必不可少的)的强烈反讽(Irony)。
  3. 1.5ut non satis habeam — ut 引导结果从句。该句否定了 satis habeo(认为……足够),整体具有双重否定的语气:“以至于我不至于不认为,曾经屈服于其中之一并通过一次婚姻赎清……已经是足够的了”,从而强烈强调了再婚的毫无必要。
  4. 1.6ut cuius maritus de rebus abiit — 在 ut 从句中,包含关系代词 cuius 的关系从句嵌入其中,且省略了其先行词 ei(阴性与格)。短语 de rebus abire(从世事中离去)是拉丁语中表示“去世”或“死亡”的委婉说法。
  5. 1.6virgo sortitur — 虽然 sortitur 是异态动词(deponent verb)sortior(抽签选择,通过抽签获得)的单数第三人称现在时,但此处被理解为被动含义:“一位处女通过抽签被选中”。

引用这一段

特土良, 致吾妻 §1.5-1.6. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:stoa0276.stoa002.humanitext-lat1:1.5-1.6

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。