§1.4Sed carnem legimus infirmam, et hinc nobis adulamur in quibusdam.
但是我们读到肉体是软弱的,并因此在某些事情上讨好自己。
Legimus tamen et spiritum firmum.
然而我们也读到心灵是坚强的。
Nam in uno sensu utrumque positum est.
因为两者都被置于同一个句义中。
Caro terrena materia est, spiritus vero caelestis.
肉体是地上的物质,而心灵则是属天的。
Cur ergo ad excusationem proniores quae in nobis infirma sunt opponimus, quae vero fortiora non tuemur? Cur caelestibus terrena non cedant? Si spiritus carne fortior, quia et generosior, nostra culpa infirmiorem sectamur.
那么,我们为什么更容易倾向于寻找借口,把我们里面软弱的事物拿来作为挡烟牌,却不去捍卫那些更坚强的事物呢? 为什么地上的事物不向天上的事物屈服呢? 如果心灵比肉体更坚强,因为它也更高贵,那么我们追求那更软弱的,便是我们自己的过错。
Nam disiunctis a matrimonio duae species humanae imbecillitatis necessarias nuptias faciunt.
因为对于脱离婚姻的人来说,人类软弱的两类表现使得结婚成为必要。
Prima quidem potentissima quae venit de concupiscentia carnis, sequens de concupiscentia saeculi.
第一类确实最强有力,源于肉体的私欲;第二类则源于世俗的私欲。
Sed utraque repudianda est a servis dei, qui et luxuriae et ambitioni renuntiamus.
但两者都应被神的仆人所摒弃,我们已经宣告放弃了享乐与野心。
Carnis concupiscentia aetatis officia defendit, decoris messem requirit, gaudet de contumelia sua: dicit virum necessarium sexui, ut auctoritatis et solatii causa, vel ut a malis rumoribus tuta sit.
肉体的私欲为年龄的职责辩护,索求美貌的收获,因自身的耻辱而欢喜:它声称丈夫对这一性别是必要的,为了权威和安慰,或者为了免受恶言恶语的伤害。
Et tu adversus consilia haec eius adhibe sororum nostrarum exempla, quarum nomina penes dominum, quae nullam formae vel aetatis occasionem praemissis maritis sanctitati anteponunt.
而你针对它的这些劝告,应当举出我们姐妹们的榜样,她们的名字在主那里,她们在丈夫先逝后,不把任何美貌或年龄的契机置于圣洁之上。
Malunt enim deo nubere.
因为她们更愿意嫁给神。
Deo speciosae, deo sunt puellae.
对神而言她们是美丽的,对神而言她们是少女。
Cum illo vivunt, cum illo sermocinantur, illum diebus et noctibus tractant, orationes suas velut dotes domino assignant, ab eodem dignationem velut munera dotalia, quotienscunque desiderant, consequuntur.
她们与祂同活,与祂交谈,日夜思念祂,将自己的祈祷作为嫁妆献给主,并随时从祂那里获得恩宠作为回赠的聘礼。
Sic aeternum sibi donum domini occupaverunt, ac iam in terris non nubendo de familia angelica deputantur.
如此,她们为自己夺得了主永恒的恩赐,并且在地上因不结婚,已被列入天使的家族。
Talium exemplis feminarum ad aemulationem te continentiae exercens spiritali affectione carnalem illam concupiscentiam humabis, temporalia et volatica desideria formae vel aetatis immortalium bonorum compensatione delendo.
通过这些妇女的榜样,操练自己去效法节制,你将以属灵的挚爱埋葬那肉体的私欲,以不朽之福分作补偿,从而消灭美貌或年龄那短暂而易逝的欲望。
Ceterum haec saecularis concupiscentia causas habet gloriam, cupiditatem, ambitionem, insufficientiam, per quas necessitatem nubendi subornat, videlicet caelestia repromittens, dominari in aliena familia, alienis opibus incubare, cultum de alieno extorquere, sumptum quem non sentias caedere.
此外,世俗的私欲以荣耀、贪婪、虚荣、不满足为诱因,并通过这些来伪装结婚的必要性,即许诺天上之物:统治他人的家族、侵占他人的财富、榨取他人的财产来装扮自己、挥霍自己感觉不到的开支。
Haec procul a fidelibus, quibus nulla cura tolerandae vitae, nisi si diffidimus de promissis dei et cura et providentia, qui lilia agri tanta gratia vestit, qui volatilia caeli nullo ipsorum labore pascit, qui prohibet de crastino victu vestituque curari, spondens scire se quid cuique servorum suorum opus sit, non quidem monilium pondera, non vestium taedia, non Gallicos mulos, nec Ger manicos baiulos, quae nuptiarum gloriam accendunt, sed sufficientiam, quae modestiae et pudicitiae apta est.
这些事必须远离信徒,他们没有任何维持生计的忧虑,除非我们怀疑神的应许、关怀与护理——祂以如此优雅装饰田野的百合,无需它们自己的劳动便养活天空的飞鸟,禁止为明天的饮食和衣服而忧虑,应许祂知道祂的每个仆人需要什么,当然,这需要并不是沉重的项链、累赘的衣物、高卢的骡子或日耳曼的搬运工(这些只会点燃婚礼的虚荣),而是适合节制与贞洁的自足。
Praesume, oro te, nihil tibi opus esse, si domino appareas, immo omnia habere, si habeas dominum, cuius omnia.
我求你确信,如果你在主面前显现,你便一无所缺,更确切地说,如果你拥有了拥有一切的主,你便拥有一切。
Caelestia recogita, et terrena despicies.
思念天上的事,你就会轻视地上的事。
Nihil viduitati apud deum subsignatae necessarium est quam perseverare.
对于在神面前登记签名的守寡状态,除了坚持到底之外,没有任何必要的事。