§1.1Dignum duxi, dilectissima mihi in domino conserva, quid tibi sectandum sit post discessum de saeculo meum, si prior te fuero vocatus, iam hine providere, ut provisum observes, mandare fidei tuae.
我在主里最亲爱的女同工啊,我认为应当从现在起就预先考虑,如果我先于你蒙召,你在我离开这个世界之后应该追求什么,以便你遵守这预先的安排,并将其托付给你的信仰。
Nam saecularibus satis agentes sumus, et utrique nostrum consultum volumus.
因为我们对世俗的事物已经足够奔忙,且希望为我们双方的益处着想。
Si talibus tabulas ordinamus, cur non magis de divinis atque caelestibus posteritati nostrae prospicere debeamus, et legatum quodammodo praelegare, admonitionem et demonstrationem eorum quae ex bonis immortalibus et de haereditate caelorum deputantur? Tu modo ut solidum capere possis hoc meae admonitionis fideicommissum deus faciat, cui sit honor, gloria, claritas, dignitas et potestas nunc et in saecula saeculorum.
如果我们为这类事情整顿遗嘱的木板,为什么我们不应该更多地为我们的后代考虑神圣和天上的事物,并在某种程度上预先赠予一份遗产——即对那些从不朽的福分和天国的继承中分配而来的事物的劝告与明示? 但愿神使你能够完整地接受我这份劝告的信托,愿尊贵、荣耀、光辉、尊严和权柄归于祂,从现在直到世世代代。
Praecipio igitur tibi, quanta continentia potes, post excessum nostrum renunties nuptiis, nihil mihi isto nomine collatura nisi quod tibi proderis.
因此,我吩咐你,在我们的离世之后,尽你所能地保持节制,放弃再婚,在这一名义下你不会给我带来任何东西,除非是对你自己有益。
Ceterum Christianis saeculo digressis nulla restitutio nuptiarum in die resurrectionis repromittitur, translatis scilicet in angelicam qualitatem et sanctitatem.
此外,对于离开尘世的基督徒,在复活之日并不应许任何婚姻的恢复,因为他们当然已被转入天使般的神性与圣洁之中。
Proinde sollicitudo nulla quae de carnis zelo venit etiam in illa, quam septem fratribus per successionem nupsisse voluerunt, neminem tot maritorum resurrectionis die offendet, nec quisquam illam confusurus expectat.
因此,源于肉体嫉恨的任何忧虑,即使在那个他们认为连续嫁给七个兄弟的女人身上,在复活之日也不会冒犯这么多丈夫中的任何一个,也没有任何人等待着去羞辱她。
Quaestio Sadducaeorum cessit sententiae domini.
撒都该人的问题已经屈从于主的判决。
Ne me putes propter carnis tuae integritatem mihi perservandam de contumeliae dolore suspectum insinuare iam hinc tibi consilium viduitatis.
你不要以为,我是因为怀疑自己的名誉会因你的肉体贞洁应为我保留而受到侮辱的痛苦,才从现在起向你暗示守寡的劝告。
Nihil tunc inter nos dedecoris voluptuosi resumetur.
那时,我们之间绝不会重温任何享乐的耻辱。
Non enim tam frivola, tam spurca deus suis pollicetur.
因为神绝不向祂的子民应许如此轻浮、如此肮脏的事情。
Sed an tibi vel cuicumque alii feminae ad deum pertinenti proficiet quod suademus licet pertractare.
但是,我们所劝告的是否对你或任何其他属于神的妇女有益,这是允许探讨的。
§1.2Non quidem abnuimus coniunctionem viri et feminae benedictam dictam a deo ut seminarium generis humani, et replendo orbi et instruendo saeculo excogitatam atque exinde permissam, unam tamen.
我们确实不否认,男女的结合被说成是受到神的祝福,作为人类的温床,为了填满大地、安排世代而设计,并因此被允许,但只有一次。
Nam et Adam unus Evae maritus, et Eva una uxor illius, una mulier, una costa.
因为亚当也是夏娃唯一的丈夫,夏娃是他唯一的妻子,一个女人,一根肋骨。
Sane apud veteres nostros ipsosque patriarchas non modo nubere, sed etiam plurifariam matrimoniis uti fas fuit.
诚然,在我们先祖和族长们中间,不仅可以结婚,甚至可以多重地使用婚姻。
Erant et concubinae.
也有妾侍。
Sed licet figuraliter in synagoga ecclesia intercesserit, ut tamen simpliciter interpretemur, necessarium fuit instituere quae postea aut amputari aut temperari mererentur.
但是,尽管在隐喻上教会介入了会堂,但简单地解释,制定那些后来理应被废除或缓和的事物是必要的。
Superventura enim lex erat.
因为律法即将到来。
Oportebat enim legis adimplendae causas praecucurrisse.
因为履行律法的原因必须先期运行。
Item mox legi succedere habebat dei sermo circumcisionem inducens spiritalem.
同样,不久之后,引入属灵割礼的神的话语将接替律法。
Igitur per licentiam tunc passivam materiae subsequentium emendationum praeministrabantur, quas dominus evangelio suo, dehinc apostolus in extremitatibus saeculi aut excidit redundantes aut composuit inconditas.
因此,通过当时被动允许的放纵,预先提供了后续修正的材料,主通过祂的福音,随后使徒在世代的末了,要么砍掉了多余的部分,要么整理了无序的部分。
§1.3Sed non ideo praemiserim de libertate vetustatis et posteritatis castigatione, ut praestruam Christum separandis matrimoniis, abolendis coniunctionibus advenisse, quasi iam hinc finem nubendi praescribam.
但我并不是为了给基督来拆散婚姻、废除结合做铺垫,才预先谈到古时的自由和后代的惩戒,仿佛我从现在起就规定了结婚的终结。
Viderint qui inter cetera perversitatum suarum disiungere docent carnem in duobus unam, negantes eum qui feminam de masculo mutuatus duo corpora ex eiusdem materiae consortio sumpta rursus in se matrimonii computatione compegit.
让那些在他们其余的荒谬教条中教导要拆散两人中为一的肉体、否定那从男性中取走女性并将取自同一原料结合的两个身体在婚姻的计算中再次结合为一体之主的人,自己去看着办吧。
Denique prohiberi nuptias nusquam omnino legimus, ut bonum scilicet.
总之,我们绝没有在任何地方读到婚姻被禁止,显然它是作为一件好事。
Quid tamen bono isto melius sit accipimus ab apostolo, permittente quidem nubere, sed abstinentiam praeferente, illud propter insidias temptationum, hoc propter angustias temporum.
然而,我们从使徒那里领会到什么比这件好事更好,他虽然允许结婚,但更推崇节制,前者是因为诱惑的陷阱,后者是因为时代的艰难。
Qua ratione utriusque pronuntiationis inspecta facile dinoscitur necessitate nobis concessam esse nubendi potestatem; quod autem necessitas praestat, depretiat ipsa.
以此理观察这两种宣告,便容易辨明,结婚的权力是因着需要而允许我们的;然而,需要所提供的东西,其自身就贬低了它。
Quod denique scriptum est, Melius est nubere quam uri, quale hoc bonum est, oro te, quod mali comparatio commendat, ut ideo melius sit nubere, quia deterius est uri? At enim quanto melius est neque nubere neque uri? Sed etiam in persecutionibus melius est ex permissu fugere de oppido in oppidum quam comprehensum et distortum negare.
最后,经上所记的“与其欲火攻心,倒不如嫁娶”,请问你,这算是什么样的一件好事,竟需要靠与坏事相比来推荐,以至于结婚之所以更好,是因为欲火攻心更坏? 然而,既不结婚也不欲火攻心,该是多么的好? 而且,即使在迫害中,因着允许而从一个城逃到另一个城,也比被捕受拷问而否认主更好。
Atque isto beatiores qui valent beata testimonii confessione excedere.
而那些能够通过见证的福乐宣告而离世的人,比这更为有福。
Possum dicere: Quod permittitur, bonum non est.
我可以这样说:“被允许的事情并不是好事。
Quid enim? necesse est mori mihi.
”因为什么呢? 我必须死。
Si ploro, bonum est.
如果我哀哭,这是好事吗?
Quod si timeo quod permittitur, suspectam habet permissionis suae causam.
但如果我害怕那被允许的事情,它就使其被允许的原因值得怀疑。
Quod autem melius est, nemo permisit, ut indubitatum et sua sinceritate manifestum.
然而,更好的事情,没有人会去允许,因为它是毋庸置疑的,且在自身的纯粹中显明。
Non propterea appetenda sunt quaedam, quia non vetantur: etsi quodammodo vetantur, cum alia illis praeferuntur.
有些事情不应该因为未被禁止而去追求:即使在某种程度上它们是被禁止的,因为其他事情比它们更受欢迎。
Praelatio enim superiorum dissuasio est infimorum.
因为对较高事物的优先选择就是对较低事物的劝阻。
Non ideo quid bonum est, quia malum non est, nec ideo malum non est, quia non obest.
一件东西并不因为不是坏事就是好事,也不因为没有害处就不是坏事。
Porro plene bonum hoc antecedit, quod non modo non obest, sed insuper prodest.
此外,完全的好超越了这一点,它不仅没有害处,而且更有益处。
Namque malle debes quod prodest quam quod non obest.
因为你应当更喜欢有益处的事情,而不是没有害处的事情。
Ad primum enim locum certamen omne contendit; secundus solatium habet, victoriam non habet.
因为一切的竞争都是为了争夺第一名;第二名有安慰,却没有胜利。
Quod si apostolo auscultamus, obliti posteriorum et extendamur in priora et meliorum donativorum sectatores simus.
但如果我们听从使徒的话,“忘记背后的,努力面前的”,让我们追求更好的赏赐吧。
Sic nobis etsi laqueum non imponit, quid utilitatis sit ostendit dicens, Innupta de dominicis cogitat, uti et corpore et spiritu sancta sit: nupta vero sollicita est quomodo coniugi suo placeat.
这样,尽管他没有给我们设下圈套,但他通过说“未婚的女人挂虑主的事,身体和灵魂都圣洁;但已婚的女人挂虑如何取悦丈夫”来展示有什么益处。
Ceterum nusquam ita nuptias permittit, ut non potius ad suum exemplum nos eniti malit.
此外,他在任何地方都没有以不更希望我们朝着他自己的榜样努力的方式来允许婚姻。
Felicem illum, qui Pauli similis extiterit.
那能像保罗一样的人是有福的。