Humanitext Reader

特土良 · 论处女蒙头 §9-10

教会规条的普遍性与对炫耀童贞的批评

第 7 段,共 11 段 · 拉丁语

内容简介

作者论证了既然教会的各种规定适用于全体妇女,童贞女也不能例外,并通过与男性节制的价值进行对比,指出女性以不蒙头来卷耀童贞是不合理的。

§9Videamus nunc, an sicut naturae et causae argumenta virgini quoque competere monstravimus, ita etiam disciplinae ecclesiasticae praescripta de muliere in virginem spectant.
现在让我们看看,正如我们已经表明自然和原因的论据也适用于童贞女一样,教会规矩中关于妇女的规定是否也关乎童贞女。
Non permittitur mulieri in ecclesia loqui, sed nec docere, nec tinguere, nec offerre, nec ullius virilis muneris, nedum sacerdotalis officii sortem sibi vindicare.
妇女是不被允许在教堂中说话的,也不被允许教导,不被允许施洗,不被允许献祭,也不被允许为主张任何男性的职责,更不用说分担祭司的职务了。
Quaeramus, an aliquid horum virgini liceat.
让我们问一问,这些事情中是否有哪一样是童贞女可以做的。
Si virgini non licet, sed in omnibus eadem condicione subicitur, et necessitas humilitatis cum muliere censetur, unde illi unum hoc licebit quod omni feminae non licet? Quid praerogativae meretur adversus condicionem suam, si qua virgo est, et carnem suam sanctificare proposuit? Idcirco velaminis venia fit illi, ut in ecclesiam notabilis et insignis introeat, ut honorem sanctitatis in libertate capitis ostendat? Potuit Potuit dignius honorari aliqua praerogativa virilis aut gradus aut officii.
如果童贞女不被允许,而是在所有事情上都服从于同样的条件,并且与妇女一起被视为必须保持谦卑,那么她从哪里可以获得这一件所有女性都不被允许的事情呢? 如果有人是童贞女,并立志使自己的肉体圣洁,那么她凭什么获得违背自己境遇的特权呢? 难道这就是免除她戴面纱的原因,好让她能引人注目、显眼地进入教堂,并在头部的自由中展现圣洁的荣耀吗? 她本可以更体面地通过男性阶层或职务的某种特权而获得荣耀。
Plane scio alicubi virginem in viduatu ab annis nondum viginti collocatam.
我确切地知道,在某个地方,有一个未满二十岁的童贞女被安置在寡妇的席位上。
Cui si quid refrigerii debuerat episcopus, aliter utique salvo respectu disciplinae praestare potuisset, ne tale nunc miraculum, ne dixerim monstrum, in ecclesia denotaretur, virgo vidua, hoc quidem portentuosior, quod nec qua vidua caput texit, utrumque se negans, et virginem, quae vidua deputetur, et viduam, quae virgo dicatur.
如果主教曾欠她什么安慰,他完全可以通过其他方式提供,同时保持对规矩的尊重,免得现在在教堂里被指出这样一个奇迹——更不用说怪物了——一个童贞的寡妇,而且正因为此而更加诡异:她甚至没有作为寡妇蒙头,否定了自己既是“被算作寡妇的童贞女”,又是“被称为童贞女的寡妇”。
Sed ea auctoritate illic sedet intecta qua et virgo, ad quam sedem praeter annos sexaginta non tantum univirae, id est nuptae, aliquando eliguntur, sed et matres, et quidem educatrices filiorum, scilicet ut experimentis omnium affectuum structae et facile norint ceteras et consilio et solatio iuvare, et ut nihilominus ea decucurrerint per quae femina probari potest.
但她未蒙头坐在那里,拥有像童贞女一样的权威。 除了需要年满六十岁之外,有时不仅是只结过一次婚的妇女(即已婚者)被选入这个席位,还有母亲们,甚至包括抚养过子女的人。 这显然是为了让她们在经历过所有情感的磨炼后,能够轻易地知道如何用建议和安慰去帮助其他妇女,并且使她们无论如何都已经经历了那些可以考验女性的事情。
Adeo nihil virgini ad honorem de loco permissum est.
可见,童贞女在这个席位上没有得到任何为了其荣耀而准许的东西。
§10Sic nec de aliquibus insignibus.
同样,关于任何记章也是如此。
Ceterum satis inhumanum, si feminae quidem per omnia viris subditae honorigeram notam virginitatis suae praeferant, qua suspiciantur et circumspiciantur et magnificentur a fratribus, viri autem tot virgines, tot spadones voluntarii, caeco bono suo incedant, nihil gestantes quod et ipsos faceret illustres.
此外,如果完全服从于男人的妇女们竟能展示她们童贞的荣耀标志,并因此受到弟兄们的仰慕、瞩目和赞美,而男人们——这么多童贞者,这么多自愿的阉人——却带着他们那看不见的善行行进,身上没有佩戴任何也能使他们自己显得杰出的东西,这未免太不近人情了。
Debebunt enim et ipsi aliqua sibi insignia defendere, aut pennas Garamantum, aut stropulos barbarorum, aut cicadas Atheniensium, aut cirros Germanorum, aut stigmata Britonum: aut ex diverso fiat, capite velati in ecclesia lateant.
因为他们自己也必须为自己要求一些记章,或是加拉曼特斯人的羽毛,或是蛮族的束发带,或是雅典人的蝉形发夹,或是日耳曼人的发辫,或是大不列颠人的刺青;或者相反,让他们蒙着头藏在教堂里。
Certi sumus spiritum sanctum magis masculis tale aliquid subscribere potuisse, si feminis subscripsisset, cum praeter sexus auctoritatem etiam ipsius continentiae nomine masculos potius honorari oportuisset.
我们确信,如果圣灵曾为女性作过规定,他本可以更多地为男性规定类似的事情,因为除了性别的权威之外,男性更应该因节制本身的名义而获得荣耀。
Quorum quanto sexus avidior et caldior in feminas, tanto continentia maioris laboratior ideoque dignior omni ostentatione, si ostentatio virginitatis est dignitas.
男性的性别对女性越是渴望和狂热,他们的节制就越是需要付出更大的努力,因此,如果炫耀童贞是一种体面,那么男性的节制就更配得上一切炫耀。
Non enim et continentia virginitati antistat, sive viduorum, sive qui ex consensu contumeliam communem iam recusaverunt? Nam virginitas gratia constat, continentia vero virtute.
难道节制不也胜过童贞吗? 无论是寡居者的节制,还是经双方同意而已拒绝共同性行为的夫妇的节制。 因为童贞是由恩典而存,而节制则是靠美德而立。
Non concupiscendi cui concupiscendo inoleveris grande certamen est.
不渴望你因渴望而习以为常的事物,这是一场伟大的战斗。
Cuius autem concupiscendi ignoraveris fructum, facile non concupisces, adversarium non habens, concupiscentiam fructus.
而对于你未曾尝过其果实的事物,你很容易就不会去渴望,因为你没有一个对手——对果实的渴望。
Quomodo ergo non magis viris aliquid tale deus in honorem subscripsisset.
因此,上帝怎么可能不更多地为了男性的荣耀而规定类似的事情呢?
vel quia familiariori scilicet imagini suae, vel quia plus laboranti? Si autem nihil masculo, multo magis feminae.
无论是为了他那更亲近的形象,还是为了付出更多辛劳的人。 如果男性什么都没有,女性就更不用说了。

词汇与语法注释

  1. §9Potuit — 当表示义务或可能性的动词(此处为 possum)表达过去的反事实(“本可以……”)时,拉丁语中通常使用直陈式而非虚拟式。
  2. §9ne dixerim — 使用虚拟式完成时的限制性惯用表达,意为“更不用说”、“虽不说是……”。
  3. §10Quorum quanto — 关系代名词 Quorum 在句首作为“关系词连接”,指向前一句中的 masculos(男性们),在句意中起所有格“他们的”作用。其后的 quanto... tanto... 是表示比例关系(“越……就越……”)的副词性对格句型。
  4. §10Non concupiscendi — 动名词属格 concupiscendi 作为后面 grande certamen 的定义性属格(“不渴望的大奋斗”)。关系代词与格 cui 的先行词被省略,且由于 inolesco(习惯于)支配与格,故作 cui concupiscendo(习惯于渴望它)。

引用这一段

特土良, 论处女蒙头 §9-10. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa029.humanitext-lat1:9-10

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。