§8Horum certe omnium contraria efficiunt, ne vir caput velet, scilicet quia non sit naturaliter consecutus ambitionem capillorum, quia radi sive tonderi non sit turpe illi, quia non propter illum. angeli exorbitarint, quia gloria et imago dei sit, quia caput eius Christus.
确实,所有这些事物的相反面使得男人不应该蒙头,也就是说,因为他天生没有获得丰盈的头发,因为对他来说剃发或剪发并非耻辱,因为天使没有为了他而误入歧途,因为他是神的荣耀和形象,且他的头是基督。
Itaque cum de viro et muliere apostolus tractet cur illam oporteat velari, illum vero non, apparet cur et virginis silentium fecerit, eadem ratione scilicet virginem in muliere intellegendam sinens, qua et puerum ut in viro deputandum non nominavit, totum ordinem utriusque sexus propriis vocabulis complexus, mulieris et viri.
因此,当使徒论及男人和妇女,说明为何妇女应该蒙头而男人不应该时,显然他也对童贞女保持了沉默,即允许通过同样的理由在“妇女”中理解童贞女,正如他也没有指明男孩为应当算在“男人”之中一样,他用各自特有的词汇——“妇女”和“男人”——概括了两种性别的整个秩序。
Sic etiam Adam adhuc integer vir in Genesi est cognominatus: Vocabitur, inquit, mulier, quia de viro suo sumpta est.
同样,亚当在创世记中还处于完好无损的状态时也被称为男人:“她将被称为妇女,”他说,“因为她是从她男人身上取出来的。
Sic vir Adam ante nuptiarum congressum, quemadmodum et Eva mulier.
”同样,亚当在婚礼同房之前是男人,正如夏娃也是妇女。
De utraque parte satis ad universam speciem cuiusque sexus apostolus pronuntiavit, et breviter et plene tam instructa definitione, Omnis, inquit, mulier.
对于这两方面,使徒都通过这样一个简练且完整的、如此严谨的定义,对每个性别的整个类别作出了充分的宣告,他说:“每一个妇女”。
Quid est omnis, nisi omnis generis, omnis ordinis, omnis condicionis, omnis dignitatis, omnis aetatis? siquidem omne totum est et integrum et nulla sui parte defectum.
什么是“每一个”,不就是指每一个种类、每一个阶层、每一个境遇、每一个尊严、每一个年龄吗? 因为“每一个”就是全部且完好无损,没有任何部分缺失。
Pars autem mulieris et virgo est.
而童贞女也是妇女的一部分。
Aeque et de viro non velando, Omnis, inquit.
同样地,关于男人不蒙头,他说:“每一个”。
Ecce duo diversa nomina, vir et mulier.
看啊,有两个不同的名字,“男人”和“妇女”。
Omnis uterque.
两者都是“每一个”。
Duae leges obnoxiae invicem, hinc velandi, inde nudandi.
两条互相制约的法则,这里是蒙头,那里是裸露。
Igitur si eo, quod dictum sit omnis vir, commune est nomen viri etiam nondum viri, masculi investis, commune autem cum sit nomen secundum naturam, communis est et lex non velandi eius qui inter viros virgo est, secundum disciplinam, cur non praeiudicatum sit proinde et mulierem virginem omnem muliere nominata contineri consortio nominis, ut contineatur et communione legis? Si virgo mulier non est, nec vir investis est.
因此,如果因为说了“每一个男人”,“男人”的名字也通用于那些还不是男人的、未成年(无须穿成人衣)的男性,而既然按照自然这名字是相通的,那么按照规律,在男人中属于童贞者的、不蒙头的法则也是相通的,那么,为什么不能同样先决判定:当提到“每一个妇女”时,所有童贞妇女也都因名字的共有而被包含在其中,从而也被包含在法则的共同适用中呢? 如果童贞女不是妇女,未成年者也不是男人。
Si non operitur virgo, quia mulier non sit, operiatur investis, quia vir non sit.
如果童贞女因为不是妇女而不蒙头,那么未成年者也该因为不是男人而蒙头。
Eiusdem virginitatis aequa sit venia.
对于同样的童贞状态,应当给予平等的宽容。
Sicut virgines non coguntur velari, ita pueri non iubeantur revelari.
正如童贞女不被强迫蒙头一样,男孩子也不应被命令露头。
Cur ex parte definitionem apostoli agnoscimus absolutam circa omnem virum, nec retractamus quare non et puerum nominarit, ex parte autem praevaricamur, aeque absoluta ea circa omnem mulierem? Si quis, inquit, contentiosus est, nos talem consuetudinem non habemus, neque ecclesia dei.
为什么我们一方面承认使徒关于每一个男人的定义是绝对的,不去追究他为何不也指明男孩,而另一方面在关于每一个妇女的定义同样绝对的情况下,我们却要推诿规避呢? 他说:“若有人想要辩驳,我们没有这样的规矩,神的教会也没有。
Ostendit contentionem aliquam de ista specie fuisse ad quam extinguendam toto compendio usus est, neque virginem nominans, ut ostenderet dubitandum de velanda non esse, et omnem nominans mulierem, cum nominasset virginem.
”他表明曾有关于这一类事的争论,为了消除这争论,他使用了极简的方法:你不指明童贞女,以表明她是否该蒙头是毋庸置疑的;而在指明“每一个妇女”时,就如同也指明了童贞女。
Sic et ipsi Corinthii intellexerunt.
对此,哥林多人自己也是这样理解的。
Hodie denique virgines suas Corinthii velant.
事实上,直到今天,哥林多人仍为他们的童贞女蒙头。
Quid docuerint apostoli qui didicerunt approbant.
使徒们教导了什么,学习了的人正以此予以证实。