§11Sed quod supra intermisimus ex parte subsecutae disputationis, ne cohaerentiam eius dispergeremus, nunc responso expungemus.
但是,为了不破坏论证的连贯性,我们此前在后续讨论中暂时搁置的部分,现在将通过回答予以解决。
Ubi enim gradum fiximus de apostoli absoluta definitione, omnem mulierem etiam omnis aetatis intellegendam, responderi ex diverso habebat ergo a nativitate et a primo nomine aetatis virginem operiri oportere.
因为,当我们把立足点放在使徒的无条件定义上——即“每一个妇女”也应该被理解为包含“每一个年龄”——时,相反的观点就会反驳说,因此,童贞女应当从出生起、从年龄的第一个称呼起就蒙上面纱。
Non ita est autem, sed ex quo se intellegere coeperit et sensum naturae suae intrare et de virginis exire et pati novum illud quod alterius aetatis est.
然而事实并非如此,而是从她开始有了自我意识、进入对自己天性的感知、摆脱童贞女的状态,并开始经历属于另一个年龄的崭新事物时起。
Nam et principes generis Adam et Eva, quamdiu intellectu carebant, nudi agebant.
事实上,人类的始祖亚当和夏娃,只要还缺乏认识,就赤身露体。
At ubi de arbore agnitionis gustaverunt, nihil primum senserunt quam erubescendum.
但当他们尝了知识之树的果子时,他们最先感到的无非是羞耻。
Ita sui quique sexus intellectum tegmine notaverunt.
就这样,他们用遮盖物标记了对自己性别的认识。
Sed etsi propter angelos velanda est, sine dubio ab ea aetate lex velaminis operabitur a qua potuerunt filiae hominum concupiscentiam sui adducere et nuptias pati.
但是,即使因为天使的缘故她必须蒙上面纱,毫无疑问,蒙头的规律也将从人类的女儿们能够引起对她们的欲望并承受婚姻的那个年龄起开始生效。
Ex illo enim virgo desinit ex quo potest non esse.
因为童贞女从她有可能不再是童贞女的那一刻起,就不再是童贞女了。
Et ideo penes Israël illicitum est ad virum tradere nisi post contestatam sanguine maturitatem; ita ante hunc indicem acerba res est.
因此,在以色列人中,除非成熟已通过血得到证实,否则将她交给丈夫是不合法的;因此,在此标志之前,她仍是青涩未熟的。
Igitur si tam diu virgo quamdiu acerba est, desinit virginem eum matura cognoscitur, et ut non virgo iam legi applicatur, sicut et nuptiis.
因此,如果只要她还青涩,她就是童贞女,那么当她被认定为成熟时,她就不再是童贞女了,并且作为一个不再是童贞女的人,她已经适用于该规律,就像适用于婚姻一样。
Et desponsatae quidem habent exemplum Rebeccae, quae cum ad sponsum ignotum adhuc ignota perduceretur, simul ipsum cognovit esse quem de longinquo prospexerat, non sustinuit dexterae colluctationem nec osculi congressionem nec salutationis communicationem, sed confessa quod senserat, id est spiritu nuptam, negavit virginem velata ibidem.
确实,已订婚的妇女有丽贝卡的榜样,当她被带到尚未谋面的未婚夫那里,而她自己也尚未被对方认识时,她一认出远眺的那个人就是他,便顾不上右手相握、亲吻接触或互致问候,而是坦承了自己所感受到的——也就是说在灵里已结为夫妻——并通过当场蒙上面纱,否认了自己是童贞女。
O mulierem iam de Christi disciplina! Ostendit enim etiam nuptias de aspectu et animo fieri, quemadmodum stuprum; nisi quod etiam Rebeccam quidam adhuc velant.
噢,这位早已遵行基督训导的妇女! 因为她表明,婚姻正如奸淫一样,也是通过眼神和心灵达成的;只不过有些人甚至到现在还在遮掩丽贝卡。
De ceteris vero, id est quae desponsatae non sunt, viderit parentum procrastinatio ex angustiis vel scrupulositate descendens, viderit et ipsum continentiae votum.
至于其他人,即那些尚未订婚的人,由困顿或多虑而导致父母的拖延去管好了,由节制的誓言本身去管好了。
Nihil pertinet ad aetatem sua spatia currentem suaque debita maturitati luentem.
这与正在运行其自身轨道并向成熟支付其自身债务的年龄毫无关系。
Alia in occulto mater, natura, et alius in latenti pater, tempus, filiam suam legibus suis maritarunt.
另一位隐秘的母亲“自然”,以及另一位潜藏的父亲“时间”,已经按照他们自己的法则将他们的女儿嫁出去了。
Aspice nuptam iam illam tuam virginem, et animam expectatione et carnem transfiguratione, cui tu secundum paras maritum.
看看你那已经出嫁的童贞女吧——因期盼而在灵魂里,因转变而在肉体里——你正在为她准备第二任丈夫。
Iam et vox obsolefacta est, et membra completa sunt, et pudor ubique vestitur, et menses tributa dependunt, ac tu mulierem negas quam muliebria pati dicis? Si congressio viri mulierem facit, non tegantur nisi post ipsam nuptiarum passionem.
如今,她的声音已变,肢体已发育完全,羞耻感已笼罩全身,月经已在缴纳贡物,而你竟否认那个你口中正在承受妇女之事的人是妇女吗? 如果与男人的结合才使人成为妇女,那么除非在经历了实际的婚姻之后,否则她们不应蒙头。
Atquin etiam apud ethnicos velatae ad virum ducuntur.
然而,即便在异教徒中,她们也是蒙着面纱被带到丈夫面前的。
Si autem ad desponsationem velantur, quia et corpore et spiritu masculo mixtae sunt per osculum et dexteras, per quae primum resignarunt pudorem spiritu, per commune conscientiae pignus quo totam condixerunt confusionem, quanto magis tempus illas velabit, sine quo sponsari non possunt et quo urgente sine sponsalibus virgines desinunt esse? Tempus etiam ethnici observant, ut ex lege naturae iura sua aetatibus reddant.
如果她们因订婚而蒙上面纱,是因为通过亲吻和右手相握——她们借此首先在灵里解封了她们的羞耻心——以及通过良心的共同誓约(她们借此约定了未来的全部结合),她们在肉体和灵里都已与男性相合;那么,时间岂不更将使她们蒙上面纱? 因为没有时间她们就无法订婚,而在时间的迫近下,即使没有订婚,她们也不再是童贞女了。 甚至异教徒也遵守时间,以便根据自然法则将各自的权利归还给相应的年龄。
Nam feminas quidem a duodecim annis, masculum vero a duobus amplius ad negotia mittunt, pubertatem in annis, non sponsalibus aut nuptiis decernentes. Mater familiae vocatur, licet virgo, et pater familiae, licet investis.
因为他们确实让女性从十二岁起、男性从大两岁(即十四岁)起参与事务,他们是根据年龄而不是根据订婚或结婚来判定青春发育期的。
A nobis nec naturalia observantur, quasi alius sit deus naturae quam noster.
而在我们中间,连自然的事物都不遵守,仿佛自然的神与我们的神不是同一位似的。