Humanitext Reader

特土良 · 论处女蒙头 §5

亚当对夏娃的命名与作为性别的妇女称谓

第 4 段,共 11 段 · 拉丁语

内容简介

基于阿当在夏娃创造后立即称其为“妇女”(mulier)的圣经记载,作者论证该词指的是女性性别本身(包括婚前的处女),并反驳了认为该词是对其未来已婚状态之预言性称呼的反对观点。

§5Sed quoniam ita mulieris nomen usurpant, ut non putent competere illud nisi ei soli quae virum passa sit, probari a nobis oportet proprietatem eius vocabuli ad sexum ipsum, non ad gradum sexus pertinere, quo communiter etiam virgines censeantur.
然而,既然他们在使用“妇女”这个名字时,认为它只适用于经历过男人的女性,我们便必须证明,这个词的固有含义属于性别本身,而不是性别的等级,通过它,处女也同样被普遍认为是妇女。
Cum hoc genus secundi hominis a deo factum est in adiutorium hominis, femina illa, statim mulier est cognominata, adhuc felix, adhuc digna paradiso, adhuc virgo.
当神创造了这第二类人来作为人的助手时,那个女性,在依然幸福、依然配得上乐园、依然是处女的时候,便立刻被命名为“妇女”。
Vocabitur, inquit, mulier.
圣经说:“她将被称为妇女。
Habes itaque nomen, non dico iam virgini commune, sed proprium, quod a principio virgo sortita est.
”因此,你便拥有了这个名字——我且不说它现在对处女是通用的,而是它本身就是处女从一开始就分得的固有名字。
Sed ingeniose quidam de futuro volunt dictum, Vocabitur mulier, quasi quae hoc futura esset, cum virginitatem resignasset, quoniam et adiecit, Propterea relinquet homo patrem et matrem, et conglutinabitur mulieri suae, et erunt duo in una carne.
但是,有些人巧妙地硬说“她将被称为妇女”是指未来而言的,仿佛是说当她放弃处女之身时她才将成为妇女,因为圣经还加上了:“因此,人要离开父母,与他的妇女粘合,二人成为一体。
Ostendant igitur primo, ubi sit subtilitas ista, si de futuro mulier cognominata est, quod interea vocabulum acceperit.
”那么,如果她是因为未来而被命名为妇女的,就请他们首先指出这种巧妙的说法在哪里,以及她在这期间得到了什么名称。
Non potest enim sine vocabulo praesentis qualitatis suae fuisse.
因为她不可能在没有代表她当时状态的名称的情况下存在。
Ceterum quale est, ut quae in futurum vocaretur nomine designato, in praesenti nihil cognominaretur? Omnibus animalibus Adam nomina imposuit et nemini ex futura condicione, sed ex praesenti institutione, cui condicio quaecunque serviret, hoc appellata quod a primordio voluit.
此外,一个在未来将被以指定名称称呼的人,在当时却没有任何称呼,这成何体统? 亚当给所有的动物命名,没有一个是根据未来的状况,而是根据当前的设定,任何未来的境遇都要服从于这一当前的设定,它从一开始被叫作什么,便是造物主所意图的。
Quid ergo tunc vocabatur? Atquin quotienscumque in scriptura nominatur, mulier appellatur, antequam nupta, et nunquam virgo, cum virgo.
那么她当时被称为什么? 然而,每当她在圣经中被提及,在结婚之前她就被称为“妇女”,而当她是处女时,却从未被称为“处女”。
Hoc nomen tum unum illi fuit, et quando nihil prophetico modo dictum est.
这个名字在当时是她唯一的称呼,即使在没有以预言方式说话的时候也是如此。
Nam cum scriptura refert fuisse nudos duos, Adam et mulierem eius, nec hoc de futuro sapit, quasi mulierem dixerit eius in praesagio (??)xoris, sed quoniam et innupta illius mulier, ut de substantia ipsius.
因为当圣经记载亚当和他的妇女两人赤身露体时,这也不是暗示未来,仿佛是在预言妻子时称她为“他的妇女”,而是因为即便未婚,她也是他的妇女,因为她来自他的本质。
Hoc, inquit, os ex ossibus meis et caro ex carne mea vocabitur mulier.
他说:“这,是我骨中的骨,肉中的肉,她将被称为妇女。
Hinc ergo tacita conscientia naturae ipsa divinitas animae in usum sermonis eduxit nescientibus hominibus, sicut et alia multa, quae ex scriptura fieri et dici solere alibi poterimus ostendere, uti mulieres nostras dicamus uxores, quamquam et improprie quaedam loquamur.
”因此,正是由于自然(本性)的默默意识,灵魂的这种神圣性本身在人们不知不觉中将其引入了言语的使用中,正如我们在别处能够指出的,许多其他事情也习惯于根据圣经而被做和被说,以至于我们把我们的妇女称为妻子,尽管我们说话也有些不准确。
Nam et Graeci, qui magis vocabulo mulieris in uxore utuntur, alia habent propria vocabula uxoris.
因为即使是更倾向于将“妇女”一词用于妻子的希腊人,也有其他表示妻子的固有词。
Sed malo hunc usum ad scripturae testimonium deputare.
但我更愿意将这种用法归功于圣经的见证。
Ubi enim duo in unam carnem efficiuntur per matrimonii nexum, caro ex carne et os ex ossibus vocatur secundum originem mulier eius ex cuius substantia incipit censeri facta uxor.
因为当两人通过婚姻的结合而成为一体时,根据起源,肉中之肉、骨中之骨便被称为他的妇女,从其本质出发,她开始被视为成为了妻子。
Ita mulier non natura nomen est uxoris, sed uxor condicione nomen est mulieris.
因此,妇女在天性上并不是妻子的名字,而妻子在状况上是妇女的名字。
Denique mulier et non uxor dici potest, non mulier autem uxor dici non potest, quia nec esse.
总之,可以说一个妇女而不是妻子,却不能说一个妻子而不是妇女,因为她甚至不能这样存在。
Constituto igitur nomine novae feminae, quod est mulier, et explicito quod prius fuit, id est nomine assignato, convertit iam ad propheticam rationem, uti diceret, Propter hanc relinquet homo patrem et matrem.
因此,在确立了新女性的名字(即“妇女”),并阐明了之前存在的名字(即指定的名称)之后,他现在转入预言的角度,说:“为了她,人将离开父母。
Adeo separatum est nomen a prophetia, quantum et ab ipsa persona, ut non utique de ipsa Eva dixerit, sed in illas feminas futuras, quas in matrice generis feminini nominarit.
”这个名字与预言的脱离,正如它与夏娃本人的脱离一样,以至于他根本不是指着夏娃本人说的,而是针对那些他在女性种类的母体中所指明的未来的女性们。
Alioquin non Adam relicturus erat patrem et matrem, quos non habebat, propter Evam.
否则,亚当不会为了夏娃而离开他所没有的父母。
Ergo non ad Evam pertinet, quia nec ad Adam, quod prophetice dictum est.
因此,预言所说的话并不适用于夏娃,因为也不适用于亚当。
De maritorum enim condicione praedictum, qui ob mulierem parentes suos erant relicturi, quod in Evam cadere non potuit, quia nec in Adam.
因为这是针对丈夫们的状况而预言的,他们将为了妇女而离开父母,而这既不适用于亚当,也就无法适用于夏娃。
Si ita res est, apparet non propter futurum mulierem cognominatam, ad quam futurum non pertinebat.
如果情况确实如此,那么显而易见,她并不是因为未来而被命名为妇女的,因为未来与她无关。
Eo accedit, quod ipse rationem eius nominis edidit.
此外,他自己也给出了这个名字的理由。
Cum enim dixisset, Vocabitur mulier, Quoniam ex viro suo sumpta est, ait, et ipso adhuc virgine.
因为当他说“她将被称为妇女”时,他接着说:“因为她是从她的男人中取出来的”,而那时他自己也还处于处女状态。
Sed dicemus et de viri nomine suo loco.
但关于男人的名字,我们将在适当的地方讨论。
Nemo itaque nomen ad prophetiam interpretetur, quod ex alia significatione deductum est, praesertim cum appareat, ubi de futuro nomen acceperit, illic scilicet, ubi Eva cognominatur, personali iam vocabulo, quia naturale praecesserat.
因此,任何人都不应将一个源于其他含义的名字解释为预言,尤其是当她何时获得有关未来的名字这一点显而易见时——即在夏娃被命名的地方,现在使用的是个人专属名称,因为自然(通用)名称已经先于它了。
Si enim Eva mater viventium est, ecce ex futuro cognominatur, ecce uxor et non virgo praenuntiatur.
因为如果夏娃是众生之母,看啊,她就是根据未来而被命名的,看啊,她被预言为妻子而不是处女。
Hoc erit vocabulum nupturae; ex nupta enim mater.
这将是结婚者的名字;因为从已婚者中才产生母亲。
Ita hic quoque ostenditur non de futuro mulierem tunc nominatam, quae postmodum acceptura erat futurae condicionis suae nomen.
因此,这里也表明,当时她并不是因为未来而被命名为妇女的,因为她随后才获得代表其未来状况的名字。
Responsum satis est ad hanc partem.
对此部分的回答已经足够了。

词汇与语法注释

  1. §5quo — 关系代词夺格(中性单数),先行词为 `sexum ipsum`。在此处用作工具夺格,表示“通过该性别本身”。
  2. §5quod interea vocabulum acceperit — 这是一个带有虚拟语气完成时主动语态(`acceperit`)的间接疑问从句,隶属于主句动词 `ostendant`,位于条件从句 `si de futuro mulier cognominata est` 之后。
  3. §5nec hoc de futuro sapit — 动词 `sapio`(通常意为“品尝”或“有智慧”)在此处被用作比喻义,表示“具有……的意味”或“暗示……”。

引用这一段

特土良, 论处女蒙头 §5. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa029.humanitext-lat1:5

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。