§2Sed nolo interim hunc morem veritati deputare.
然而,我暂时不想把这种做法归功于真理。
Consuetudo sit tantisper, ut consuetudini etiam consuetudinem opponam.
且把它当作一种习惯,以便我也能用习惯来对抗习惯。
Per Graeciam et quasdam barbarias eius plures ecclesiae virgines suas abscondunt.
在整个希腊及其某些蛮荒之地,许多教会都把他们的处女隐藏起来。
Est et sub hoc caelo institutum istud alicubi, ne qui gentilitati Graecanicae aut barbaricae consuetudinem illam adscribat.
在这片天空下的某些地方也有这种制度,免得有人将那种习惯归因于希腊的异教习俗或蛮族的习惯。
Sed eas ego ecclesias proposui quas et ipsi apostoli vel apostolici viri condiderunt, et puto ante quosdam.
但我所提出的,是使徒们自己或具有使徒统绪的人所建立的教会,而且我认为它们比某些教会更为古老。
Habent igitur et illas eandem consuetudinis auctoritatem, tempora et antecessores opponunt magis quam posterae istae.
因此,那些教会也拥有同样的习惯权威,与这些后来的教会相比,它们更多地以时间和先贤来抗衡。
Quid observabimus, quid deligemus? Non possumus respuere consuetudinem, quam damnare non possumus, utpote non extraneam, quia non extraneorum, cum quibus scilicet communicamus ius pacis et nomen fraternitatis.
我们将遵守什么,选择什么? 我们无法拒绝一种我们无法谴责的习惯,因为它并非外来,因为这并非外人的习惯,我们与他们共享和平的权利和弟兄的称呼。
Una nobis et illis fides, unus deus, idem Christus, eadem spes, eadem lavacri sacramenta, semel dixerim, una ecclesia sumus.
我们与他们同有一信仰、一上帝、同一基督、同一盼望、同一洗礼的圣礼,简而言之,我们是一个教会。
Ita nostrum est quodcunque nostrorum est.
因此,凡是我们同伴的,也就是我们的。
Ceterum dividis corpus.
否则,你就是在分裂身体。
Tamen hic, sicut in omnibus varie institutis et dubiis et incertis fieri solet, adhibenda fuit examinatio, quae magis ex duabus tam diversis consuetudinibus disciplinae dei conveniret.
然而在此处,正如在所有多种多样确立的、可疑的和不确定的事物中通常所做的那样,必须进行审查,看看在这两种如此不同的习惯中,哪一种更符合上帝的规律。
Et utique ea deligenda quae virgines includit, soli deo notas, quibus, praeter quod a deo non ab hominbus captanda gloria est, etiam ipsum bonum suum erubescendum est.
毫无疑问,应当选择那将处女遮掩起来、使她们仅为上帝所知的习惯;对她们而言,除了荣耀应当向着上帝而非向着人去寻求之外,连她们自身的善也是应当感到羞怯的。
Virginem magis laudando quam vituperando confundas; quia delicti durior frons est, ab ipso et in ipso delicto impudentiam docta.
赞美一个处女比责备她更能让她感到窘迫;因为过犯的面目更为刚硬,它在过犯本身之中并由于过犯本身而被教会了厚颜无耻。
Nam illam consuetudinem, quae virgines negat dum ostendit, nemo probasset, nisi aliqui tales quales virgines ipsae.
因为那种通过展示处女来否定其处女身份的习惯,除了那些与这些处女本身相似的人之外,没有人会赞同。
Tales enim oculi volent virginem visam, quales habet virgo quae videri volet.
因为想要看被看见之处女的眼睛,正如同想要被看见之处女的眼睛一样。
Invicem se eadem oculorum genera desiderant.
同样类型的眼睛互相渴望。
Eiusdem libidinis est videri et videre.
被看与去看属于同一种情欲。
Tam sancti viri est subfundi, si virginem viderit, quam sanctae virginis, si a viro visa sit.
圣洁的男人若看见处女而脸红,正如同圣洁的处女若被男人看见而脸红一样。
§3Sed nec inter consuetudines dispicere voluerunt illi sanctissimi antecessores.
然而,那些最圣洁的先贤们并不愿意在不同的习惯之间做出甄别。
Tamen tolerabilius apud nos ad usque proxime utrique consuetudini communicabatur.
尽管如此,在我们这里,直到最近,人们对这两种习惯的共享还是比较宽容的。
Arbitrio permissa res erat, ut quaeque voluisset aut tegi aut prostitui, sicut et nubere, quod et ipsum neque cogitur neque prohibetur.
这件事本是听凭自愿的,各人可按其所愿或蒙头或暴露,正如结婚一样,结婚本身既不被强迫也不被禁止。
Contenta erat veritas pacisci cum consuetudine, ut tacite sub consuetudinis nomine frueretur se vel ex parte.
真理甘愿与习惯妥协,以便在习惯的名义下默默地享受自身,哪怕只是部分地。
Sed quoniam coeperat agnitio proficere, ut per licentiam utriusque moris indicium melioris partis emergeret, statim ille adversarius bonorum multoque institutorum opus suum fecit.
然而,由于认识已开始进步,以至于通过这两种做法的自由,较好部分的凭证得以显现,那善事和许多制度的敌对者便立刻开始了他的破坏工作。
Ambiunt virgines hominum adversus virgines dei nuda plane fronte temerariam in audaciam excitatae, et virgines videntur quae aliquid a viris petere possunt, nedum tale factum, ut scilicet aemulae earum, tanto magis liberae quanto Christi solius ancillae, dedantur illis.
属人的处女们公然露着额头,被激发起轻率的胆量,去与属上帝的处女们争竞;她们看起来像是能向男人要求任何东西的处女,更不用说要求这样一件事了:即让她们的竞争对手——那些因唯独作基督的婢女而更加自由的人——向她们屈服。
Scandalizamur, inquiunt, quia aliter aliae incedunt, et malunt scandalizari quam provocari, Scandalum, nisi fallor, non bonae rei, sed malae exemplum est, aedificans ad delictum.
“我们被绊倒了,”她们说,“因为一些人的行事为人与另一些人不同。 ”她们宁愿被绊倒,也不愿被激发。 如果我没有弄错的话,所谓绊脚石并非善事的榜样,而是恶事的榜样,是在引人犯罪。
Bonae res neminem scandalizant, nisi malam mentem.
善事不绊倒任何人,除了邪恶的心思。
Si bonum est modestia, verecundia, fastidium gloriae, soli deo captans placere, agnoscant malum suum quae de tali bono scandalizantur Quid enim, si et incontinentes dicant se a continentibus scandalizari, continentia revocanda est? Et ne multinubi scandalizentur, monogamia recusanda est? Cur non magis hae quaerantur scandalo sibi esse petulantiam, impudentiam ostentaticiae virginitatis? Propter eiusmodi igitur capita nundinaticia trahantur virgines sanctae in ecclesiam, erubescentes quod cognoscantur in medio, paventes quod detegantur accersitae quasi ad stuprum.
如果适度、羞怯、鄙视虚荣、唯独求得神喜悦是件善事,那么因这种善事而觉得被绊倒的人,就应当承认她们自己的恶。 因为,如果无节制的人也说他们被有节制的人绊倒了,难道节制就应当被废除吗? 为了不让多婚者被绊倒,难道独婚制就应当被拒绝吗? 她们为什么不反而抱怨,炫耀处女之身的任性与厚颜无耻才是她们自己的绊脚石呢? 难道为了这些市侩的头颅,圣洁的处女们就要被拖进教会,因在众人中被认出而面红赤,因被揭开面纱而战战兢兢,仿佛是被传唤去受辱一样吗?
Non minus enim et hoc pati nolunt.
因为她们同样不愿意承受这样的事。
Omnis publicatio virginis bonae stupri passio est, et tamen vim carnis pati minus est, quia de officio naturae venit.
每一个善良处女的公之于众都是承受凌辱;然而,承受肉体的强暴还算轻的,因为那源于自然的作用。
Sed cum spiritus ipse violatur in virgine sublato velamine, didicit amittere quod tuebatur.
但是,当面纱被掀开、处女的灵性本身受到侵犯时,她便学会了失去她一直守护的东西。
O sacrilegae manus, quae dicatum deo habitum detrahere potuerunt! Quid peius aliquis persecutor fecisset, si hoc a virgine electum cognovisset? Denudasti puellam a capite, et tota iam virgo sibi non est, alia est facta.
噢,亵渎神圣的双手,竟然能够剥去献给上帝的装束! 如果某个迫害者知道这是处女所选择的,他还能做出什么更恶劣的事呢? 你把这女孩的头部剥裸了,现在整位处女对她自己而言已不再是她自己,她已经被变成了另一个人。
Exsurge igitur veritas, exsurge et quasi de patientia erumpe! Nullam volo consuetudinem defendas;
因此,兴起吧真理,兴起并仿佛从忍耐中爆发出来吧!
nam iam et illa, sub qua te fruebaris, expugnatur.
我不希望你捍卫任何习惯;因为如今,连你曾在其下享受自身的那个习惯也正在被攻破。
Te esse demonstra quae virgines tegit.
表明正是你遮盖了处女。
Ipsa scripturas tuas interpretare, quas consuetudo non novit.
亲自解释你自己的圣经,那是习惯所不知道的。
Si enim nosset, nunquam esset.
因为如果它知道的话,它就绝不会存在。