Humanitext Reader

特土良 · 论处女蒙头 §1

胜过习俗的真理与圣灵引导的规律成熟

第 1 段,共 11 段 · 拉丁语

内容简介

戴尔都良用拉丁语论证了处女在成年后应当蒙头,解释了真理是绝对的,不受古老习惯或世俗庇护的影响,并阐明教会的规律在慰助者(圣灵)的引导下会得到有机的进步与成熟。

§1Proprium iam negotium passus meae opinionis Latine quoque ostendam virgines nostras velari oportere ex quo transitum aetatis suae fecerint: hoc exigere veritatem, cui nemo praescribere potest, non spatium temporum, non patrocinia personarum, non privilegium regionum.
我已经就自己的观点经历了个人层面的处理,现在我也将用拉丁语表明,我们的处女在度过她们的年龄过渡期(成年)之后,应当戴上头巾:这是真理的要求,任何时间的跨度、任何人物的庇护、任何地区的特权都不能对真理施加限制。
Ex his enim fere consuetudo initium ab aliqua ignorantia vel simplicitate sortita in usum per successionem corroboratur et ita adversus veritatem vindicatur.
因为习惯大抵是从这些因素中,由于某种无知或单纯而获得开端,通过世代相袭在实用中得到巩固,并由此对抗真理。
Sed dominus noster Christus veritatem se, non consuetudinem, cognominavit.
然而,我们的主基督称自己为“真理”,而非“习惯”。
Si semper Christus, et prior omnibus, aeque veritas sempiterna et antiqua res.
如果基督永远存在,且先于一切,那么真理同样是永恒而古老的事物。
Viderint ergo quibus novum est quod sibi vetus est.
因此,对于那些视自身之旧为新的人,让他们自己看着办吧。
Haereses non tam novitas quam veritas revincit.
驳倒异端的与其说是新奇,不如说是真理。
Quodcumque adversus veritatem sapit, hoc erit haeresis, etiam vetus consuetudo.
任何违背真理而思考的东西,哪怕是古老的习惯,也将是异端。
Ceterum suo vitio quis quid ignorat.
此外,人对某事的无知是其自身的过失。
Quod autem ignoratur fuit tam requirendum quam recipiendum quod agnoscitur.
而那被忽略的事物,正如同被承认的事物被接受一样,本是应当去探求的。
Regula quidem fidei una omnino est, sola immobilis et irreformabilis, credendi scilicet in unicum deum omnipotentem, mundi conditorem, et filium eius Iesum Christum, natum ex virgine Maria, crucifixum sub Pontio Pilato, tertia die resuscitatum a mortuis, receptum in caelis, sedentem nunc ad dexteram patris, venturum iudicare vivos et mortuos per carnis etiam resurrectionem.
信仰的准则确实完全是唯一的,唯有它是不可动摇和不可改革的,即相信唯一的全能上帝、世界的创造者,以及祂的儿子耶稣基督,由处女玛利亚所生,在蓬提乌·彼拉多手下被钉十字架,第三天从死人中复活,被接升天,如今坐在父的右边,并将通过肉身的复活来审判活人和死人。
Hac lege fidei manente cetera iam disciplinae et conversationis admittunt novitatem correctionis, operante scilicet et proficiente usque in finem gratia dei.
在这一信仰律法保持不变的前提下,其他关于规律和生活交往的事物,由于上帝的恩典在一直运作并进步直至终结,现在容许改正的新意。
Quale est enim, ut diabolo semper operante et adiciente cottidie ad iniquitatis ingenia opus dei aut cessaverit aut proficere destiterit? cum propterea paracletum miserit dominus, ut, quoniam humana mediocritas omnia semel capere non poterat, paulatim dirigeretur et ordinaretur et ad perfectum perduceretur disciplina ab illo vicario domini, spiritu sancto.
因为,在魔鬼不断运作、每天增加不义伎俩的同时,上帝的工作却停止或不再进步,这成何体统? 尤其是因为主为此差遣了慰助者,以便由于人类的平庸无法一次性领会所有事物,规律可以通过那位主的代理者——圣灵,逐渐得到引导、整顿并走向完美。
Adhuc, inquit, multa habeo loqui vobis, sed nondum potestis ea baiulare: cum venerit ille spiritus veritatis, deducet vos in omnem veritatem et supervenientia renuntiabit vobis.
“我还有,”祂说,“许多事要告诉你们,但你们现在担当不起。 只等真理的灵来了,祂要引导你们明白一切的真理,并把将来的事告诉你们。
Sed et supra de hoc eius opere pronuntiavit.
”而且主在先前也曾就祂的这一工作做出过宣告。
Quae est ergo paracleti administratio, nisi haec, quod disciplina dirigitur, quod scripturae revelantur, quod intellectus reformatur, quod ad meliora proficitur? Nihil sine acta(??)e est, omnia tempus expectant.
那么,慰助者的治理除了这些还能是什么呢:规律得到引导,圣经得到启示,理解力得到改革,向着更好的事物进步? 没有事物是不经历发展阶段的,一切都在等待其时机。
Denique Ecclesiastes, Tempas, inquit, omni rei.
因此,传道书说:“凡事都有定期。
Aspice ipsam creaturam paulatim ad fru(??) promoveri.
”看那被造物自身,如何逐渐提升至果实。
Granum est primo, et de grano frutex oritur, et de frutice arbuscula enititur. deinde rami et frondes invalescunt et tetum arboris nomen expanditur, inde germinis tumor et flos de germine solvitur, et de flore fructus aperitur: is quoque rudis aliquamdiu et informis paulatim aetatem suam dirigens eruditur in mansuetudinem saporis.
起初是一粒种子,从种子中长出灌木,从灌木中挺立起小树;接着枝叶繁茂,扩展出“树”的完整名号;随后是嫩芽的膨胀,花朵从嫩芽中绽放,果实从花朵中敞开:这果实也有一段时间是生涩且无定形的,随着逐渐度过其年龄,便被培育出温和的甘甜。
Sic et iustitia (nam idem deus i(??)slitiae et creaturae) primo fuit in rudimentis, natura deum metuens: dehinc per legem et prophetas promovit in infantiam, dehinc per evangelium efferbuit in iuventutem, nunc per paracletum componitur in maturitatem.
公义也是如此(因为公义的上帝和创造的上帝是同一位),起初处于萌芽阶段,本能地敬畏上帝;此后通过律法和先知提升至婴儿期;此后通过福音激荡进入青年期;如今通过慰助者被整顿进入成熟期。
Hic erit solus a Christo magister et dicendos et verendus.
只有祂将是来自基督、既当被称为又当被敬畏的教师。
Non enim ab se loquitur, sed quae mandantur a Christo.
因为祂不凭自己说话,而是说出基督所吩咐的事。
Hic solus antecessor, quia solus post Christum.
只有祂是领路者,因为只有祂在基督之后。
Hunc qui receperunt, veritatem consuetudini anteponunt.
接受了祂的人,将真理置于习惯之上。
Hunc qui audierunt usque, non olim, prophetantem, virgines contegunt.
听见祂不仅在过去、而且一直预言至今的人,会让他们的处女蒙头。

词汇与语法注释

  1. §1Proprium iam negotium passus — passus 是异态动词(半脱离动词)patior(经历、承受)的完成分词,与主句的主语(作者本人)一致。它以 proprium negotium(自身的事情、个别的事务)作为直接宾语,表示作者已经就自己的观点(meae opinionis)经历了个人层面的处理或争论。
  2. §1Viderint — 虚拟式完成时第三人称复数,独立使用,带有劝告或让步的语气(意为“让他们自己看着办吧”或“这是他们自己的事”)。主语是省略了先行词的整个 quibus 从句。
  3. §1usque, non olim — 副词 usque(持续地、直到现在)与 non olim(不仅是在过去)相对立,强调圣灵的预言活动并不局限于过去的某一时刻,而是持续至今。它修饰现在分词 prophetantem。

引用这一段

特土良, 论处女蒙头 §1. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa029.humanitext-lat1:1

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。