← テルトゥリアヌス

処女のヴェールについて

§1

習慣に勝る真理と聖霊による規律の成熟

テルトゥリアヌスは、処女たちが成人した時からベールをかぶるべきであるという自身の主張をラテン語でも論じ、真理は古い習慣や人々の擁護に左右されない普遍的なものであること、そして聖霊(慰め主)の導きによって教会の規律は有機的に進歩・成熟していくものであることを説明している。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§1

​Proprium iam negotium passus1 meae opinionis Latine quoque ostendam virgines nostras velari oportere ex quo transitum aetatis suae fecerint: hoc exigere veritatem, cui nemo praescribere potest, non spatium temporum, non patrocinia personarum, non privilegium regionum. Ex his enim fere consuetudo initium ab aliqua ignorantia vel simplicitate sortita in usum per successionem corroboratur et ita adversus veritatem vindicatur. Sed dominus noster Christus veritatem se, non consuetudinem, cognominavit. Si semper Christus, et prior omnibus, aeque veritas sempiterna et antiqua res. Viderint2 ergo quibus novum est quod sibi vetus est. Haereses non tam novitas quam veritas revincit. Quodcumque adversus veritatem sapit, hoc erit haeresis, etiam vetus consuetudo. Ceterum suo vitio quis quid ignorat. Quod autem ignoratur fuit tam requirendum quam recipiendum quod agnoscitur. Regula quidem fidei una omnino est, sola immobilis et irreformabilis, credendi scilicet in unicum deum omnipotentem, mundi conditorem, et filium eius Iesum Christum, natum ex virgine Maria, crucifixum sub Pontio Pilato, tertia die resuscitatum a mortuis, receptum in caelis, sedentem nunc ad dexteram patris, venturum iudicare vivos et mortuos per carnis etiam resurrectionem. Hac lege fidei manente cetera iam disciplinae et conversationis admittunt novitatem correctionis, operante scilicet et proficiente usque in finem gratia dei. Quale est enim, ut diabolo semper operante et adiciente cottidie ad iniquitatis ingenia opus dei aut cessaverit aut proficere destiterit? cum propterea paracletum miserit dominus, ut, quoniam humana mediocritas omnia semel capere non poterat, paulatim dirigeretur et ordinaretur et ad perfectum perduceretur disciplina ab illo vicario domini, spiritu sancto. Adhuc, inquit, multa habeo loqui vobis, sed nondum potestis ea baiulare: cum venerit ille spiritus veritatis, deducet vos in omnem veritatem et supervenientia renuntiabit vobis. Sed et supra de hoc eius opere pronuntiavit. Quae est ergo paracleti administratio, nisi haec, quod disciplina dirigitur, quod scripturae revelantur, quod intellectus reformatur, quod ad meliora proficitur? Nihil sine acta(??)e est, omnia tempus expectant. Denique Ecclesiastes, Tempas, inquit, omni rei. Aspice ipsam creaturam paulatim ad fru(??) promoveri. Granum est primo, et de grano frutex oritur, et de frutice arbuscula enititur. deinde rami et frondes invalescunt et totum arboris nomen expanditur, inde germinis tumor et flos de germine solvitur, et de flore fructus aperitur: is quoque rudis aliquamdiu et informis paulatim aetatem suam dirigens eruditur in mansuetudinem saporis. Sic et iustitia (nam idem deus i(??)slitiae et creaturae) primo fuit in rudimentis, natura deum metuens: dehinc per legem et prophetas promovit in infantiam, dehinc per evangelium efferbuit in iuventutem, nunc per paracletum componitur in maturitatem. Hic erit solus a Christo magister et dicendus et verendus. Non enim ab se loquitur, sed quae mandantur a Christo. Hic solus antecessor, quia solus post Christum. Hunc qui receperunt, veritatem consuetudini anteponunt. Hunc qui audierunt usque, non olim,3 prophetantem, virgines contegunt.

私自身の見解に関する独自の苦闘をすでに経た私は、私たちの処女たちがその年齢の移行期(成人)を過ぎた時点からベールをかぶるべきであることを、ラテン語でも示そう。このことを真理が要求しているのであって、時間の長さも、人物の擁護も、地域の特権も、真理に対して規定を与えることはできない。なぜなら、習慣はおおむね、これらから、ある種の無知や単純さによって始まりを得て、継承を通じて実用に供されることで確固たるものとなり、そのようにして真理に対抗して主張されるからである。しかし、私たちの主キリストは、ご自身を「習慣」ではなく「真理」と名付けられた。もしキリストが常に存在し、すべてに先立つのであれば、同様に真理もまた永遠であり、古きものである。したがって、彼らにとって古いものが、[キリストにとって]新しいものである人々は、自ら省みるがよい。異端を論破するのは、新しさではなく真理である。真理に反して味わうものは何であれ、たとえそれが古い習慣であっても、それは異端となる。ところで、人が何かを知らないのは、自分自身の落ち度による。しかし、知られていないことは、認められていることが受け入れられるのと同様に、探求されるべきであった。信仰の規則は実に全く唯一であり、それだけが不動で不変である。すなわち、唯一の全能の神、世界の創造主と、その御子イエス・キリストを信じること。キリストは処女マリアから生まれ、ポンティオ・ピラトのもとで十字架につけられ、三日目に死者のうちから復活し、天に迎えられ、今は父の右の座におられ、肉体の復活を伴って、生者と死者を裁くために来られる。この信仰の律法が保たれている限り、規律と生活習慣に関するその他の事柄は、神の恵みが終末まで働き進歩することによって、是正の新しさを受け入れる。悪魔が常に働き、日々不義の工夫に手を加えているのに、神の業が停止した、あるいは進歩をやめたなどということが、どうしてあり得ようか。それゆえにこそ、人間の平庸さが一度にすべてを把握することはできなかったので、主は慰め主を送られたのである。それは、主の代理者である聖霊によって、規律が少しずつ導かれ、秩序づけられ、完成へと導かれるためである。「私には」と主は言われる、「まだあなた方に話すべきことが多くあるが、今はあなたがたはそれを担うことができない。真理の霊が来るとき、彼はあなた方をあらゆる真理へと導き、これから起こることを告げるであろう。」また、すでにその前に、主はこの聖霊の働きについて宣言されていた。では、規律が導かれ、聖書が解き明かされ、知性が改められ、より良きものへと進歩すること、これら以外に慰め主の統治があるだろうか。発達なしには何もなく、すべてのものは時を待つ。実際、コヘレトの言葉は言う、「すべての事柄に時がある」と。被造物自体が少しずつ果実へと成長するのを見よ。最初は一粒の種であり、種から低木が生じ、低木から若い木が伸び広がる。やがて枝と葉が生い茂り、木という完全な名へと広がる。それから芽が膨らみ、芽から花がほどけ、花から果実が開く。その果実も、しばらくの間は未熟で形をなさないが、徐々に成熟し、味わいの甘さへと整えられる。このように、義もまた(なぜなら、義の神と被造物の神は同一であるから)、最初は未発達な段階(自然に神を畏れること)にあり、次に律法と預言者を通じて幼児期へと進み、次に福音を通じて青年期へと沸き立ち、今は慰め主を通じて成熟期へと整えられている。この方こそが、キリストの次に、教師と呼ばれ、敬われるべき唯一の方である。なぜなら、彼は自分から語るのではなく、キリストから命じられたことを語るからである。この方のみが先行者である。なぜならキリストの後に来られた唯一の方だからである。この方を受け入れた人々は、習慣よりも真理を優先する。この方がかつてだけでなく今に至るまで預言するのを聞いている人々は、処女たちを覆うのである。

構文注3 件
  1. 1Proprium iam negotium passus

    passus は形式受動態(デポネント)動詞 patior(経験する、耐える)の完了分詞で、主節の主語(著者自身)に係る。proprium negotium(独自の件、個別の活動)を直接目的語として取る。ここでは、自身の見解(meae opinionis)について個人的な検討や論争をすでに経たことを指す。

  2. 1Viderint

    接続法完了三人称複数で、独立した命令・譲歩のニュアンスを持つ慣用表現(「彼らが自分で考えるがよい」「彼らの責任である」)。主語は先行詞が省略された quibus 節全体。

  3. 1usque, non olim

    副詞 usque(絶えず、今に至るまで)が non olim(かつて一度きりではなく)と対置され、聖霊の預言活動が過去の一時点に限定されず、現在も継続していることを強調する。現在分詞 prophetantem を修飾する。

翻訳:Gemini 3.5 Flash(2026-05-22 公開)・修正履歴(2 件・最終 2026-09-21)
  • 2026-09-21 AI校閲 — 原文 2 件
urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa029.humanitext-lat1:1